CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XV. De sanctis Abdon et Sennen.

latín

135.0667|
135.0667C| Haud tantum in proceres totum quin saevit in agmen
Militiae furor hic rabidus, lateque petendos
Decernit justos, patrias lymphatus in omnes,
Qua dominatur herae probrosa potentia Romae,
135.0667D| Insequiturque pios magnus qua tenditur orbis:
Discutit Occasum, ditem rimatur Eoum
Sepositosque procul quatit haec injuria Persas.
Huc Decii rabies furiis advecta pererrans,
Primates gentis Sennem sibi mandat et Abdon
Praesentes fieri, cultum quibus opprobrat almum,
Utque Deos contemnentes sint jure subacti
Romanis merito, victores imo fatentur
Se Christo tribuente Deo, quo regna triumphant,
Perfidiae, cujus laudant in saecula culmen.
Dumque catenatos custodia suscipit arta
Glorificant Christum, decus id quod semper amarant
Ejus magnifica gratanter laude ferentes.
Hinc alii tenti supera pro lege necantur.
Bis binos plena post fronte resumpserat orbes
Cynthia, Romulaeis Caesar dum moenibus istos
135.0668C| Invehit atque parat de invictis clara tropaea,
Fert se victorem velut ense subegerit hostes;
Qui quo victores perstant studuere duello,
Acciet Aeneades, magnates excolit auro,
Exhibet ornatos baccis cinctosque catenis,
135.0668D| Monstrat honorificos sese superasse toparchas.
Laudes in proprias studet, excitet ora popelli,
Praetenditque feros hostes pietatis amicos:
Jactat devictos cor libertate tuentes,
In manibusque datos calcantes sceptra fatetur.
Miratur procerum stupidus reverenda senatus
Ora beatorum Christi; constanter at illi
Dum coram intrepidi praeconia coelica fantur,
Devicto Decio traduntur Valeriano,
Qui ni thurificent belvis hos pabula leget.
Ille viros ferus aggrediens segmenta revellit,
Lathoidaeque litaturos velut admovet aris:
Cujus ut exspuerant faciem, exsecranda probantes
Ora Dei plumbo sub tecti terga petuntur.
Fortiter ista piis tolerantibus, ecce ferarum
Poscitur hos contra auxilium, geminique leones
135.0669A| Quatuor atque dati metuendi rictibus ursi,
Sanctorum usque pedes fremitus horrore feruntur,
Hicque agni veluti pacto jacuere stupendo,
Lene feras ut in obsequium venisse probares
Belligeratorum Christi quos pace tuantur,
Belluarum feritas humana in pectora transit,
Belluinoque legunt homines fervore petendos
Pacifice a belvis humana lege petitos;
135.0670A| Mittunturque homines furiata mente frementes,
Atque ferae mites quos servavere, trucidant.
Perfecto sic emeriti certamine functi
Athletae subeunt victo polum ab amphitheatro,
Indeptus quorum noctu sacra membra Cyrinus
Eripit atque vehit, plumbique recondit in arca,
Quae, Christo retegente, patent post lumine pacis.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XV. De sancta Felicitate ac filiis ejus.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XV. De sanctis Florentio et Eutychio. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XV. De sanctis Abdon et Sennen.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-45c860
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XV. De sanctis Abdon et Sennen.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-45c860.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.