CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sancto Agapito.

latín

135.0691|
135.0691C| Agapitus Praenestinum fervore sub ipso
Illustrat virtute solum: qui luce beati
Functus Porphorii, celebris pietate magistri
135.0691D| Ut fontis liquidam sitiens desiderat undam
Martyrii summum fibris ardebat honorem.
Vix natus post quinque decem compleverat annos
Sceptriferi jussis et tentus ob inclyta Christi
Quae non cessabat praeconia spargere dictis:
Crudis subrigitur nervis flagrisque severis;
Invictus tandem lasso caesore probatus
Censori Antiocho datur appellendus ad aras,
Spurcis qui latebris antroque nigrante receptum
Quatriduo tenet impastum sumptuque carentem;
Exhibitus posthac ardentes vertice prunas,
Suscipit exsultans testis gratesque rependens
Omnia servanti seque haec in bella levanti.
Caeditur inde flagris nudus, suspenditur acto
Ad terram capite, ac fumo perfunditur acri
135.0692C| Ille inter: « Frustra sapientia vana laborat
In fumo, praeses tua. » Turbidus ille profatis
Vexat item crudis, lanio alternante, flagellis,
135.0692D| Inque vicem sibimet succedere quattuor addit.
Hinc ventrem profudit ei ferventior unda,
Frangunt maxillas, laudem perfringere Christi
Sed nulla arte valent Satanae superante ministri
Ast ne sacrilegis longum subsanet inultum
Cognitor athletam Christi dans effera tutus,
Haec inter subito caligine cingitur atra,
Deque tribunali recidens virtute subactum
Martyris addiscit delatus robore inanis,
Lectoque applicitus, tristi sic funere functus,
Plenam felle animam vacuas emittit in auras.
Acta haec Caesareas stupidant dum protinus aures
Ipse leoninis dicat haustibus esse vorandum
Victorem humani per tanta tropaea furoris.
Mitent corda ferae, naturam ponere gaudent,
135.0693A| Mansuetaeque ruunt, vincti et vestigia lambunt.
Securum ergo feras inter magis esse dolentes
Flagitii fabricatores scelerisque clientes,
Belluina quam inter homines feritate furentes,
De medio testem multa virtute probatum
Abripiunt, procul abducunt, colla ultro litantem
Celsithrono feriunt ferroque ad sidera tollunt.
Deproperant noctuque legunt sacrata fideles
Membra sibique suaeque vehunt tutamina plebi
135.0694A| Ac nova tum loculo, divina mente parato,
Ilicet invento pretiosa monilia condunt.
Hoc inter tormenta Deum laeto ore fatente
Quo regitur Christum, quidam ex astantibus illic
Clamat Anastasius: « Vere magnus Deus ipse
Praeter eum nullus. » Dictis stupefactus et amens
Nuntiat Augusto seductum martyris arte
Praeses Anastasium, quem mox jubet ille perire;
Sicque pium coelos pia fert confessio testem.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sanctis Ruffina et Secunda.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sancto Joanne et Crispo. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sancto Agapito.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-21a00a
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sancto Agapito.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-21a00a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.