CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Pigmenio.

latín

135.0761|
135.0761D| Haec fera crudelis rabiem quoque sanguine tingit
Doctoris, sub lege Dei quo fotus alumno,
Pigmenti, Romae tituli qui Presbyter almus;
Pastoris quem strata suo pia membra furore
Condere comperiens, secedere mandat ab urbe,
Praemia se redhibere ferens, quia mittitur exsul;
135.0762D| Nam pudet altorem primo mox sternere jussu.
Persarum petit ille solum, quo luce moratus,
Corporis orbatur, mentis sed lumine pollens,
Praecipitur Romam, palmaeque requirere causam,
Cui tandem puero gressus moderante reducto
Obvius expulsor rheda sublimis et auro
135.0763A| Diis grates inflatus agit pompante tumore,
Incensusque Acherontaeo flammante furore
Praecipitem vergi Tyberinas mandat in undas.
135.0764A| Mens pia sic coelos repetit terra edita terram
Pignora quaeque Abdon tumulo Sennenque capessunt.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Herculano.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Sabino episcopo et sociis ejus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Pigmenio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-1795ac
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIII. De sancto Pigmenio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-1795ac.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.