CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sanctis Secundo et Alexandro.

latín

135.0735|
135.0735D| Castra etiam scrutabantur, quo si quis in armis
Christicola inventus, nomen legemque professus,
Aut nece Caesareum, aut satiaret thure furorem.
Lapsacidas inter proceres tunc forte Secundus
Nomine deprensus, reliquis virtute priorem
Coelestis quem fecit agon, post vincla, tenebras,
135.0736D| Perpetuum specimen caput ense recisus adivit.
Hujus Alexandrum legionis in agmine sacra
Sidereae audierat luctae sumpsisse tyrannus
Ritibus appositis petit hunc libare profanis.
Is coeli convexa tuens: « Mihi gratia talis
O utinam praestaretur quo vana repellens
135.0737A| Sensibus ista tuis et vertere corda valerem!
At tueor putridum, video insanabile vulnus.
Me quoque qui cunctas vocat ad sua munera gentes.
Consiliis at parce feris, Satanaeque suasus
Linque tuos et pange malos quae gesseris actus,
Viventemque Deum qui condidit omnia nosce. »
Motus ad ista obici Caesar jubet arma neganti
Invitumque sacris raptumque litamine cogi.
Ille fide fretus, colubri praecepta refutans,
Confundit torvos interno robore vultus,
Mensam calce petens, glebis superaddita miscens.
135.0738A| Mox furor hunc frendens ultore dat ense feriri;
Stat trepidus ferro nutans titubante satelles;
Quem ferus increpitans judex succendit inertem.
« Hujus (at ipse) caput pro me mons magnus habetur,
Unde tremor membris, horror mihi sensibus actus. »
Ille alios adhibet, plures ciet unius ora
Qui resecent; properat martyr, gaudetque resolvi
Procumbensque genu telluris ad ima volutus,
Mucronem petit ac prona cervice capessit
Sed prece praemissa mactusque iit ardua castra

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sanctis Marcellino et Petro.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancto Benedicto et multis ejus miraculis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sanctis Secundo et Alexandro.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-16fa2c
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sanctis Secundo et Alexandro.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-16fa2c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.