CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sanctis Prisco, Antonino, Aristeo atque Paulino.

latín

135.0855|
135.0855A| Attollit Capuam tradens nova dogmata Priscus
Antiquae rutilans Christi pietatis alumnus,
Cum quo Antonino, puerilia membra sacrante.
Martyrii palma colit hanc antistes Aristeus.
Felicis calamo decorat Paulinus agones,
Quos raptim tetigisse juvat Nolensis hic almus.
Presbyter astrictus Dravique obtutibus actus
Fictorum nihil esse docet portenta deorum;
Impulsus quoque sacrilegis libare figuris:
« Hostes estis, ait, vestrorum hoc munere divum
Queis me producto eveniet quod contigit illis
Felicem fratrem quibus exhibuisse doletis;
At Domini indagare mei si numina cordi est,
Juppiter o [ut] princeps ruat, ad Capitolia ducar. »
Auribus oppressis judex hunc robore mandat
135.0855B| Obtundi, celsumque dari aptarique catastae;
Truditur hinc caecis barathri siccisque tenebris
Nexibus astrictus, sternuntur acumina tergo
Aspera testarum recubantis vellere somnum,
Ac fractae lectum cocleae mucronibus armant.
Visitur his superis divoque nitore levatur,
Nocteque sub media scissa trabe dissilit orbis
Crura duplex tensi qui presserat axe soluto,
Adque sacerdotem ruptis mandatur ahenis,
Pontificemque suum egrediens perquirere liber,
Inventumque urbi laribusque educere caute
Et tectum refovere, domi dum turbo residat.
Qui senior nec ferre valens tormenta, ferarum
Lustra fovebat, agens vitam suprema trahentem,
135.0855C| Frigore confectum, famis et discrimina passum.
Inveniens Felix post crebra volumina saltus
Jam rigidum immotum gelidumque jacere cadaver,
Aestuat unde patrem relevet, flantem ultima curet,
Et, proh mira fides! pendere in sentibus uvam
Ecce videt stupidus quae grana jacentis in ore
Pressa senis recreant animum attolluntque refotum
Insolito dulcem fert aspera sylva saporem
Laetitiamque meri tribuerunt cuspide dumi.
Aggreditur Felix ulnis humerisque reportat
Rure patrem tugurii et vidualis culmine condit,
Occultumque fovet, cautusque alimenta ministrat.
Captus item martyr Circeio deditur exul
135.0855D| Saxa secare apici; damnatis vivere consors,
135.0856A| Mulctatus mulctata piat, pulsusque reducit
Ad portum maris insani dispendia passos
Naufragioque rapit Probum prolem atque maritam
Daemonica sobolem lymphanti peste jugalem,
Et simul ereptos Christo cum pluribus offert.
Regressus laribus dum tractat digna decenter,
Anguis item petitur rabido livore furentis.
Obscuratur atrox, praedo caecatur iniquus
Scrutator rogitat, caligine pressus, apertum,
Quaerit et alloquitur, videt ac sibi prodier orat,
Praesentemque tuens absenti mente requirit,
Palpat ut in tenebris puro fervore diei.
Demente eluso, latebrae petit intima Felix
Nec mora regreditur, vultus sub corde volutans
Captator stolidus; sed jussa obturat arachne
135.0856B| Introitum telis perniciter aere ductis,
Tutaturque pium, ludit velamine saevum,
Praedonemque levi ac dirimit discrimine praedam.
Frustrato cedente lupo, petit agnus ovile,
Fomentis altricis ovis sine more potitus:
Cujus subsidiis alitur minime ora tuetur;
Lac puerile capit servatque virile libramen.
Sic ternos agitans cursus lunaeque labores,
Pontificem post larvicolam dat credere Christum,
Eruit et templum divino numine versum,
Qui responsa dabat, fugiens ubi cedit Apollo.
Actibus his clarus, virtutis honore decorus,
Dum petitur cuncta praesul fervente caterva,
Pontificali alium renuens legit arce levandum.
135.0856C| Pacifice inde meat duodena volumina Phoebi
Hinc hominem magnis locuples virtutibus, exit,
Se velut oratu sternens altaribus almis,
Post celebrata die Christi mysteria sacro
Pace data cunctis subiens coelestia Felix,
Post crucis exactos multo sub agone triumphos
Felicis palmae titulis feliciter usus.
Presbytero datur Helpidio curante sepulchro
Pincensique solo renitet virtutis opimo.
Hoc quoque pontificem felicem luce potitum
Mirorum a puero culmenque decenter adeptum,
Martyrii sociis ter deno stemmate nexis,
Presbyter Helpidius Nolensi collocat aula.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sanctis diversorum locorum Italiae, Honorato scilicet, Libertino et caeteris.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sanctis Ruffina et Secunda. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sanctis Prisco, Antonino, Aristeo atque Paulino.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-034eb5
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput III. De sanctis Prisco, Antonino, Aristeo atque Paulino.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-034eb5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.