CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput IX De sanctis Vitale ac Meletio episcopis.

latín

135.0583|
135.0583A| Vitalis tritam reparat versamque tyrannis
Erigit Ecclesiam, decessorumque benignum
Supplet opus, proprio cumulans fervore decorem
Licinique pium pandit sub tempora zelum.
Intonat hic puris divina Meletius orsis,
Armenas postquam sacrato dogmate gentes
Imbuit, obstructo cohiberi nec valet ore
Eminus irradians digitis quin coelica pangit;
Gaudet et expulsus veri servare libramen;
Et remeans secum socios conjungit et armat,
Insuper acquirit; spolio quoque moeret Apollo
Prole sacerdotis, mulier devota quod offert
Patri salvifico, raptum a genitore profano.
Unde manus atque aere pedes et dorsa subustum,
Post patris attritos celebri certamine divos,
135.0583B| Rex pius educit, claustrisque serisque reclusis,
Et sancto redhibet revocatum matre parenti
Curatrice animae celatus honore puellae.
Inde Palaestinam rapidus, comitante Cyrillo,
Quique pio post haec genitorem germine gignit,
Praesul apostolicus synodum diversa secutam
Veri luce gregat, concordi pace serenat,
Insinuatque Dei quam sit substantia simplex,
Dans purum fidei Joviano dogma probari;
Dividuas fugiens lites, pacem omnibus offert,
Raptoremque lupum sacra in consortia poscit;
Errorem abjiciat, feralia crimina ponat,
135.0584A| Desinat esse lupus mitisque appareat agnus,
Atque greges parili secum tutamine pascat:
Sedem sermo Dei teneat, jungantur utraque
Parte duces, uno jaceat grex omnis ovili:
Solus qui superet generalia regmina tractet.
Foedera sed pacis crudelis bellua nescit;
Pastori ergo pio caularum jura feruntur;
Crescit honor miti, pro votis regna reguntur
Pacificis, sceptra imperii virtute probantur
Pontifices digno praecelsis fascibus addi
Barbaricis Theodosio superante catervis,
Devotis seseque manu cernente beati
Cultibus ornari, regnique subire decorem,
Visorum confirmat opus, documenta secutum.
Quo splendore nitens ubi primitus ora patroni
135.0584B| Ore legit princeps, e pluribus excipit unum,
Agnoscens nullo prodente, petitque, probatque,
Utque patrem soboles, amplectitur, ambit, honorat,
Oscula dat labiis, oculis; pectusque caputque,
Insuper et dextram, qua se sumpsisse coronam
Fit memor, ore colit retegens, conspecta retexit;
Cumque ipso fidei normam Patribusque retractat,
Huncque Patres celebrant, dignoque nitore venustant.
Nec longum post emeritus petit aethera praesul
Nobiliumque nitet praeconum laude sepultus.
Martyris et thecae conjunctus honore Babylae.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sanctis Cyrico et Julitta.De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancto Babyla et Theodoro. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput IX De sanctis Vitale ac Meletio episcopis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-antiochiae-flodoardus-remen--flodoardus-remensis-72c8ae
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput IX De sanctis Vitale ac Meletio episcopis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-antiochiae-flodoardus-remen--flodoardus-remensis-72c8ae.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.