CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAudradus Modicus

Audradus Modicus · Medieval

De sancta Trinitate — Praefatio

latín

Audradi miserere tui, qui per crucis aram
Oblatus patri laxasti crimina mundi.
Qui cecinit trino ternos in nomine libros,
Quartum natali pueri verbique dicavit
5Et quintum titulo vitae de fonte notavit.
Clavibus atque throno Petri sextum decoravit,
Septimum et ornavit Martini pontificatu,
Octavum, nonum, decimum, undecimum Iuliani
Martyrio, verae fidei archanoque fideli.
10De grege Martini magni ecclesiae Turonensis
Praesulis ex voto Senonum chorepiscopus idem
Praecipiente deo post hos scripsit duodenum,
Quo docet inducias mortalibus esse decennis
Temporis indultas et plurima dicta monentis,
15Plenius ut libri textus haec ipsa retentat.
Hunc psalmus sequitur, prosam post ultimus extat.
Is septem vitulos domini mactavit in ara:
Tu veniam tribuens, indulgentissime Christe,
Eius in aeternum sis portio, quaesumus. amen.

Sigue explorando

Por su autor
Audradus Modicus · 27 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De sancta Trinitate — 3Epistola ad Hincmarum — Epistola ad Hincmarum →

Expediente

Autor
Audradus Modicus
Título
De sancta Trinitate — Praefatio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-sancta-trinitate-praefatio--audradus-modicus-d7ee6d
Cita recomendada
Audradus Modicus, «De sancta Trinitate — Praefatio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-sancta-trinitate-praefatio--audradus-modicus-d7ee6d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.