115.0015C| Nobilis ingenii linguam, facunde poeta,
Coelitus esse tibi dulci modulamine pandis,
115.0016C| Dum flagrans animo, virtutum pascua lustras,
Dum salientis aquae perfundis lumina rore.
115.0017A| Ocius hinc lectae lauri succedis et umbrae
Pallentis hederae, necnon et pinguis olivae:
Dans miro nexam capiti de fonte coronam.
Denique quos dudum sitientes ire per agros
Cernebas miseros, studio florente monebas,
Ut (fontis vitae) clarissima cernere templa
Irent, et votis peterent sibi dona salutis.
Me quoque jamdudum charum quem ducis amicum,
Talibus Audradum dictis, Hincmare, monebas:
Ut vivas felix, monitis nunc utere nostris,
Rumpe moras, cursu properans quo moenia cernis.
Fons ibi de medio sedis diverberat auras,
Et mihi largitur vivos haurire sapores,
Atque tibi faciam praecedens limina pandi.