CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAudradus Modicus

Audradus Modicus · Medieval

De sancta Trinitate — 1

latín

Te, genitor verbi, summo deitatis honore
Non aliter decuit natum genuisse, sed aequum,
Ex toto totum, de summo lumine summum,
Nec genitum genitore minus; nam, quod pater ipse,
5Filius omnipotens, summi sapientia patris,
Hoc est. sed patrem genitum non credimus esse;
Vna tamen cum patre manet substantia nati.
Indignum nimis est genitum genitore minorem
Et prius esse patrem genito miserumque fateri.
10Summus in aeternum genitor, sapientia verbum
Ipsius est patris nec hac sine creditur esse.
Nam genitus si summa patris sapientia summi
Est, qui parte deus pater hac sine dicitur esse?
Nec pater est maior, nec filius est minus illo.
15Denique cum genito remanens substantia verbi,
Indivisa sui sapientia permanet illi.
O dilecte pater, dilecti gloria nati,
Aequali genito semper laetaris in illo,
Et, quodvis genitor, genitus quoque gaudet id ipsum.
20Ille tibi virtus, laus est et gloria perpes.
Nec sine te placuit natum regnare, sed illum
Tecum semper habens unus laudaris in unum.
Nec patris in nati placuit te vertere nomen,
Sed pater aeterno voluisti nomine dici,
25Filius atque tuus proprio se nomine gaudet.
Nec pater est alius, quod natus creditur esse;
Sed persona patris numquam transfertur in illum.
Ergo patris persona deus non dividit illud,
Quod sibi cum genito substantia continet una,
30Et nati persona deus non transit in illud;
Sed pater est deus et genitus deus omnipotens est
Personaeque duae, quibus est substantia simplex,
Summus et aeternus deus unus et omnipotens est.
O deus et fili summi genitoris, adesto,
35Spiritus et sancti quae sit substantia, pande
Et mihi sis lumen mentis; sit spiritus auctor,
His et se modicis dignetur pangere verbis.
A patre procedens et nato, spiritus alme,
Sanctificas numerum summo deitatis amore:
40Impare nam numero gaudes, o trina potestas.
Indivise deus, cui dum substantia simplex,
Permanet aeque tribus personis gloria triplex.
Quod pater est natus, quod natus spiritus almus,
Nec minor aut maior personis iste duabus
45Est, sed ambabus procedit summus honore
Processuque suo personam continet unam,
Quae deus est summus, legitur quae spiritus almus.
Si pater et natus, sanctus quoque spiritus unus
Est deus omnipotens, canitur qui trinus et unus,
50Immortalis et aeternus, cui non prius aut post
In deitate manet, sed summus tertia sancti
Spiritus est persona deus nec transit in illud,
Vt patris aut nati nomen sibi vindicet unquam,
Spiritus et sancti nomen non dividit illud,
55Quod sibi perpetuo substantia continet una.
Vt patris in nati nomen non vertitur unquam,
Sic procedentis numquam mutatur in illis,
Gaudet sed proprio semper se nomine dici.
Gloria summa tibi, toto sublimis honore
60Qui patris et nati semper laetaris amore,
Spiritus o persona deus qui tertia polles.
Te sine non patrem placuit regnare, sed una
Tecum cum genito voluit sine fine manere.

Sigue explorando

Por su autor
Audradus Modicus · 27 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Audradus) — Passio beatorum Iuliani et sociorum eiusDe sancta Trinitate — 2 →

Expediente

Autor
Audradus Modicus
Título
De sancta Trinitate — 1
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-sancta-trinitate-1--audradus-modicus-f47290
Cita recomendada
Audradus Modicus, «De sancta Trinitate — 1», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-sancta-trinitate-1--audradus-modicus-f47290.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.