CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAudradus Modicus

Audradus Modicus · Medieval

Carmina (Audradus) — Passio beatorum Iuliani et sociorum eius

latín

Sanctorum meritis facies tranquilla tonantis
Aspicit absolvens homines de crimine mortis,
Qui voto fidei venerantur pignora, quorum
Cum Christo laetae regnant super aethera mentes,
5Virtutesque canunt librisque dedere notatas;
Qualiter exemplo domini certamine summo
Hostem congressi superarint atque coronis
Praecipiente deo caelesti in sede receptis
Exorent pacem terris hominumque salutem.
10Diligit hos tantum celsus rex ipse creator,
Vt sibi praesentes semper consistere gaudens,
Quaeque petant iuste, tribuat largissimus illis
Illorumque pius servet clementer amicos.
Ergo, viri fratres, prostratis vultibus omnes
15Atque sacris votis veneremur pignora clara
Sanctorum veniam mundo nobisque rogantes.
O quam clementer poscentum verba receptant
Auribus et gemitus plorantum corde recondunt,
Ante thronum domini donec concentibus almis
20Exponant flentum lapsus veniamque reportent.
Horum nempe preces semper sententia vitae
Consequitur hominesque levant super aethera caeli.
Nos vero, quamvis modicum Iordanis ab amne
Potati indigni simus sermone vel actu,
25Actus illorum celebremus carmine vero;
Et quos non meritis sequimur, non viribus ullis,
Laudis amore fideque simul tangamus et illis
In caelo positis victricia facta canamus.
Me quoque ferventi Iuliani martyris almi
30Pangere conflictus, caelestis gratia, mecum,
Obsecro, digneris certantis promere palmam.

Sigue explorando

Por su autor
Audradus Modicus · 27 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Audradus) — Incipit carmen in honore beati Martini.De sancta Trinitate — 1 →

Expediente

Autor
Audradus Modicus
Título
Carmina (Audradus) — Passio beatorum Iuliani et sociorum eius
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-audradus-passio-beatorum-iuliani-et-soci--audradus-modicus-7bf47d
Cita recomendada
Audradus Modicus, «Carmina (Audradus) — Passio beatorum Iuliani et sociorum eius», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-audradus-passio-beatorum-iuliani-et-soci--audradus-modicus-7bf47d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.