CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaLuxorius

Luxorius · Medieval

De paranympho delatore qui se ad hoc officium omnibus ingerebat

latín

Hermes cunctorum thalamos et vota pererrat,
Omnibus ac sponsis pronubus esse cupit.
Hunc quisquam si forte velit contemnere dives,
Mox eius famam rodit iniqua ferens.
Nec tutum obsequium nuptis. Famulatur amicis, 5
Indicet ut potius quae videt, ille nocens.
Non sua sortitur te qui facit auspice vota,
Sed tua, cui multum conferet ut taceas.

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De Olympio venatore AegyptioDe pardis mansuetis qui cum canibus venationem faciebant →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
De paranympho delatore qui se ad hoc officium omnibus ingerebat
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-paranympho-delatore-qui-se-ad-hoc-officium-om--luxorius-6679a6
Cita recomendada
Luxorius, «De paranympho delatore qui se ad hoc officium omnibus ingerebat», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-paranympho-delatore-qui-se-ad-hoc-officium-om--luxorius-6679a6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.