Hic Thomas Didymus, nomen sortitus Achivum,
Servat sacratum sarta testudine templum,
Vulnera qui tangens crudeli cuspide gesta,
Credidit extemplo salvantem saecla Monarchum;
Quamvis ante foret sociis incredulus almis,
Atque fidem dubio gestaret corde sinistram,
Dum chaos inferni surgens de morte Redemptor
Linqueret abstrusum, vasta comitante caterva,
Sed mox ambiguum convertit rubra cicatrix,
Discipulo palpante trucis vulnuscula ferri,
Dum foribus clausis trepidans qua turba latebat
Pacifer intraret Christus Salvator in aulam.
Hunc igitur soboles misit veneranda Tonantis
Evas gentes almis convertere biblis,
(0294B)Plurima magnificis patrantem signa triumphis.
India tum sacris coluit simulacra nefandis,
Doctrinis veterum stolidis instructa parentum,
Sed confessa fidem, Thoma lucrante salutem,
Credidit in Christum coeli qui sceptra gubernat.
Denique, transacto praesentis tempore vitae,
Protinus aethereum Thomas lustravit Olympum,
Quem fani flamen veteris cultorque sacelli
Sanguine rorantem rigida transverberat ense,
Praemia sumpturum, cum tellus sponte dehiscet,
Omnia de priscis et surgent corpora tumbis.