Janua, quod residet coelo secretaque pandat.
Virgo incorruptae matris cui partus origo est.
Et Leo Rex hic est regum: rex ille ferarum
Dicitur et virtus: nihil hoc quoque fortior uno.
Unde autem dictus est Sapientia? regula vitae est.
Quomodo sit Verbum? Patrio quia fluxit ab ore.
Cur modo Rex idem, modo Regis Filius idem?
Cum Patre quod solium coeli commune retentet.
Cur Baculus? lapsos quod sublevet, erigat aegros.
Cur Princeps? subjecta throno quia cuncta gubernet.
Cur Dux militiae coelestis? ab agmine sancto.
Cur Petra? Quod valido statuat fundamine firmum.
Unde bonus Pastor? maculam quod ovilibus obstet.
Nunc Homo: natus enim est et carnem a Virgine sumpsit.
Retia cur? sparsas quod colligat undique gentes.
Cur Sol justitiae? quia justum illuminat omnem.
Cur Sponsus? desponsa Deo quod Ecclesia virgo est.
Cur Sanctum? quod regna serat felicia verbo.
Mons: quod in ascensum non omnibus ardua cedat.
Stella: quod incertos duce lumine dirigat itus.
Unde Magister? amat famulantia corda docere.
Margarita: quid hoc pretiosius inveniatur?
Unde Dies? quod luce magis resplendeat (unus).
Tunc quia sit sanctus, innoxius Agnus habetur,
Qui potuit solus peccatum tollere mundi.
Et modo fertur Ovis, quod se jugulantibus aptet.
Dicitur et Vitulus: contenta hoc passio monstrat.
Fons, quia purificat vitium baptismate largo.
Vita, quod aeternum dat vivere vivificatis.
Est Manus: occurrit virtutum operatio dives.
Est caput: in promptu est quo nostro auctore creemur.
Ignis: in hoc quod adhuc probatio nostra supersit.
Unde Aratrum? subigat quod pectora fructificetque.
Flos, quia confessor est, martyres ipse coronat.
Cur Lapis angularis? populum quia nectit utrumque.
Dextera, qua patrium latus assidet, ornat, honorat.
Saepe Columba: dolum quia nescit, ac sine felle est.
Unde Puer? quod purus eat genitoris ad arcem.
Vitis: adoptivo quod se haerede propaget.
Unde secundus Adam? quia sit caput ipse re natis.
Est Digitus, Stylus iste: Dei est lex scripta per ipsum
Nunc Speculum: quod imago Patris perlucet in illo.
Nunc Via: quod sanctis sit praevius in paradiso.
Botrio: quod succis coelestibus irriget orbem.
Panis: in hoc nostrae quod sint alimenta fidei.
Hostia viva Deo, Summus cur ipse Sacerdos?
Se quia sanctificans patriis altaribus offert.
Nunc Ratio: haec Ratio est, per quam stat fabrica mundi.
Virga: quod errantes ut verbere corrigat actus.
Piscis natus aquis: auctor baptismatis ipse est.
Saepe Aquila: e terris quoniam revolavit ut ales.