CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOrientius

Orientius · Medieval

Commonitorium (Orientius) — De vana laude.

latín

Praecipuus labor est blandam contemnere laudem,
Quae trahit in praeceps ambitiosa homines,
Et semper tacito festinat ad intima motu,
Visceribusque ipsis pestis acerba sedet.
Omnia dum volumus, facimus quaecunque probari:
Utque suis nullus non faveat vitiis.
Lenito titulo parcum se dicit avarus,
Acris velatur nomine saevitia,
Ac studiis totis et tota nitimur arte,
Ut quidquid loquimur vel facimus, placeat.
At tu si Christo soli vis esse probatus,
Gloria quaeratur nulla tibi ex homine.
Nam cum dejectus, mox exaltabere; erisque
Pro Domino parvus, magnus apud Dominum.
Contemptum vexet quaecunque injuria nulli,
Simile pertuleris, par quoque redde malum.
Ecce Patrem Christus pro se lacerantibus orat;
Supplicat et Stephanus, supplicat et Jacobus:
Dum miti magnoque animo licet ultima passi
Poenarum nulli causa volunt fieri.
Nullum saeva reum faciat sententia, nullum
Austero proceres plectere judicio.
Festucam tenuem fraterno in lumine cernis,
Luminibusque tuis nescis inesse trabem.
Injuste alterius cupiet describere vitam,
Assertor vitae qui nequit esse suae.
Sed nos damnati vitiis insistimus, et quae
Ipsi persequimur, mox etiam facimus.

Sigue explorando

Por su autor
Orientius · 14 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Commonitorium (Orientius) — De invidia.Commonitorium (Orientius) — Explanatio nominum Domini. →

Expediente

Autor
Orientius
Título
Commonitorium (Orientius) — De vana laude.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-commonitorium-orientius-de-vana-laude--orientius-d9deb0
Cita recomendada
Orientius, «Commonitorium (Orientius) — De vana laude.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-commonitorium-orientius-de-vana-laude--orientius-d9deb0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.