349
Deus, ignee fons animarum,
(0876A)Duo qui socians elementa,
Vivum simul, ac moribundum,
350 Hominem, Pater, effigiasti.
Tua sunt, tua, rector, utraque,5
Tibi copula jungitur horum:
Tibi, dum vegetata cohaerent,
Et spiritus, et caro servit.
Rescissa sed ista seorsum
(0877A)351 Solvunt hominem, perimuntque:10
Humus excipit arida corpus,
Animae rapit aura liquorem.
Quia cuncta creata necesse est
Labefacta senescere tandem,
Compactaque dissociari,15
Et dissona texta retexi.
(0878A)352 Hanc tu, Deus optime, mortem
Famulis abolere paratus,
Iter inviolabile monstras,
Quo perdita membra resurgant.20
Ut, dum generosa caducis,
Ceu carcere clausa, ligantur,
Pars illa potentior exstet,
(0879A)Quae germen ab aethere traxit.
353 Si terrea forte voluntas25
Luteum sapit, et grave captat
Animus quoque pondere victus
Sequitur sua membra deorsum.
At si generis memor ignei
Contagia pigra recuset,30
Vehit hospita viscera secum,
Pariterque reportat ad astra.
Nam quod requiescere corpus
Vacuum sine mente videmus,
Spatium breve restat, ut alti35
Repetat collegia sensus.
Venient cito saecula, cum jam
Socius calor ossa revisat,
354 Animataque sanguine vivo
(0880A)Habitacula pristina gestet.40
Quae pigra cadavera pridem
Tumulis putrefacta jacebant,
Volucres rapientur in auras,
Animas comitata priores.
Hinc maxima cura sepulcris45
Impenditur: hinc resolutos
Honor ultimus accipit artus,
Et funeris ambitus ornat.
355 Candore nitentia claro
Praetendere lintea mos est,50
Aspersaque myrrha sabaeo
Corpus medicamine servat.
Quidnam sibi saxa cavata,
Quid pulchra volunt monumenta?
(0880B)Nisi quod res creditur illis55
(0881A)Non mortua, sed data somno?
Hoc provida Christicolarum
Pietas studet, ut pote credens,
356 Fore protinus omnia viva,
Quae nunc gelidus sopor urget.60
Qui jacta cadavera passim
Miserans tegit aggere terrae,
Opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti.
Quin lex eadem monet omnes65
357 Gemitum dare sorte sub una,
Cognataque funera nobis
(0882A)Aliena in morte dolere.
Sancti sator ille Tobiae,
Sacer, ac venerabilis heros,70
Dapibus jam rite paratis
Jus praetulit exsequiarum.
Jam stantibus ille ministris
Cyathos, et fercula liquit,
Studioque accinctus humandi,75
Fleto dedit ossa sepulcro.
Veniunt mox praemia coelo,
Pretiumque rependitur ingens:
Nam lumina nescia solis
(0883A)Deus illita felle serenat.80
Jam tunc docuit pater orbis,
Quam sit rationis egenis
Mordax, et amara medela,
358 Cum lux animam nova vexat.
Docuit quoque non prius ullum85
Coelestia cernere regna,
Quam nocte, et vulnere tristi
Toleraverit aspera mundi.
Mors ipsa beatior inde est,
Quod per cruciamina lethi90
Via panditur ardua justis,
Et ad astra doloribus itur.
Sic corpora mortificata
Redeunt melioribus annis:
(0883B)Nec post obitum recalescens95
Compago fatiscere novit.
Haec, quae modo pallida tabo
Color albidus inficit, ora
Tunc flore venustior omni
Sanguis cute tinget amoena.100
Jam nulla deinde senectus
Frontis decus invida carpet,
Macies neque sicca lacertos
Succo tenuabit adeso.
(0884A)359 Morbus quoque pestifer, artus105
Qui nunc populatur anhelos
Sua tunc tormenta resudans
Luet inter vincula mille.
Hunc eminus aere ab alto
Victrix caro, jamque perennis110
Cernet sine fine gementem,
Quos moverat ipse, dolores.
Quid turba superstes inepta
Clangens ululamina miscet
Cur tam bene condita jura115
Luctu dolor arguit amens?
Jam moesta quiesce querela,
Lacrymas suspendite, matres,
Nullus sua pignora plangat:
(0884B)Mors haec reparatio vitae est,120
Sic semina sicca virescunt
Jam mortua, jamque sepulta:
Quae reddita cespite ab imo
Veteres meditantur aristas.
360 Nunc suscipe, terra, fovendum,125
Gremioque hunc concipe molli:
Hominis tibi membra sequestro,
Generosa et fragmina credo.
Animae fuit haec domus olim,
(0885A)Factoris ab ore creatae:130
Fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.
Tu depositum tege corpus:
Non immemor ille requiret
Sua munera fictor, et auctor;135
Propriique aenigmata vultus.
361 Veniant modo tempora justa,
Cum spem Deus impleat omnem.
Reddas patefacta, necesse est
(0886A)Qualem tibi trado figuram.140
Non, si cariosa vetustas
Dissolverit ossa favillis,
Fueritque cinisculus arens
Minimi mensura pugilli,
Nec, si vaga flamina, et aurae145
Vacuum per inane volantes,
Tulerint cum pulvere nervos,
Hominem periisse licebit.
362 Sed dum resolubile corpus
(0887A)Revocas, Deus, atque reformas,150
Quanam regione jubebis
Animam requiescere puram?
Gremio senis abdita sancti
Recubabit, ut est Eleazar:
363 Quem floribus undique septum155
Dives procul aspicit ardens.
Sequimur tua dicta, Redemptor,
Quibus, atra e morte triumphans,
Tua per vestigia mandas
Socium crucis ire latronem.160
Patet ecce fidelibus ampli
Via lucida jam paradisi,
(0888A)Licet et nemus illud adire,
Homini quod ademerat anguis.
Illic, precor, optime ductor,165
Famulam tibi praecipe mentem
Genitali in sede sacrari,
Quam liquerat exsul, et errans.
Nos tecta fovebimus ossa
Violis, et fronde frequenti:170
364 Titulumque, et frigida saxa
Liquido spargemus odore.