Quid est, quod arctum circulum
(0889A)365 Sol jam recurrens deserit?
Christusne terris nascitur,
Qui lucis auget tramitem?
Heu, quam fugacem gratiam5
Festina volvebat dies!
Quam pene subductam facem
Sensim recisa exstinxerat!
Coelum nitescat laetius,
Gratetur et gaudens humus:10
(0890A)Scandit gradatim denuo
Jubar priores lineas.
366 Emerge, dulcis pusio.
Quem mater edit castitas,
Parens, et expers conjugis,15
Mediator, et duplex genus.
Ex ore quamlibet Patris
Sis ortus, et Verbo editus,
(0891A)367 Tamen paterno in pectore
Sophia callebas prius.20
368 Quae prompta coelum condidit,
Coelum, diemque, et caetera.
Virtute Verbi effecta sunt
Haec cuncta: nam Verbum Deus.
Sed ordinatis saeculis,25
Rerumque digesto statu,
Fundator ipse, et artifex
(0892A)Permansit in Patris sinu:
Donec rotata annalium
Transvolverentur millia,30
Atque ipse peccantem diu
Dignatus orbem viseret.
Nam caeca vis mortalium
Venerans inanes naenias,
369 Vel aera, vel saxa algida,35
(0893A)Vel ligna credebat Deum.
Haec dum sequuntur, perfidi
Praedonis in jus venerant,
Et mancipatam fumido
Vitam barathro immerserant.40
Stragem sed istam non tulit
370 Christus cadentum gentium;
Impune ne forsan sui
Patris periret fabrica.
Mortale corpus induit,45
(0894A)Ut excitato corpore
Mortis catenam frangeret,
Hominemque portaret Patri.
Hic ille natalis dies,
Quo te Creator arduus50
Spiravit, et limo indidit,
371 Sermone carnem glutinans.
Sentisne, virgo nobilis,
Matura per fastidia
Pudoris intactum decus55
(0895A)Honore partus crescere?
O quanta rerum gaudia
Alvus pudica continet!
Ex qua novellum saeculum
Procedit, et lux aurea.60
Vagitus ille exordium
372 Vernantis orbis prodidit:
Nam tunc renatus sordidum
Mundus veternum depulit.
Sparsisse tellurem reor65
Rus omne densis floribus,
Ipsasque arenas Syrtium
Fragrasse nardo, et nectare.
(0896A)Te cuncta nascentem, puer,
Sensere dura, et barbara:70
Victusque saxorum rigor
Obduxit herbam cotibus.
Jam mella de scopulis fluunt:
Jam stillat ilex arido
Sudans amomum stipite:75
Jam sunt myricis balsama.
O sancta praesepis tui,
373 Aeterne rex, cunabula,
Populisque per saeclum sacra
Mutis et ipsis credita.80
Adorat haec brutum pecus,
(0897A)Indocta turba scilicet:
374 Adorat excors natio,
Vis cujus in pastu sita est.
375 Sed cum fideli spiritu85
Concurrat ad praesepia
Pagana gens, et quadrupes,
Sapiatque, quod brutum fuit:
(0898A)Negat patrum prosapia,
Perosa praesentem Deum:90
Credas venenis ebriam,
Furiisve lymphatam rapi.
Quid prona per scelus ruis?
Agnosce, si quidquam tibi
Mentis resedit integrae,95
(0899A)Ducem tuorum principum.
Hunc, quem latebrae, et obstetrix
376 Et virgo feta, et cunulae,
Et imbecilla infantia
Regem dederunt gentibus,100
Peccator, intueberis
Celsum coruscis nubibus,
Dejectus ipse, et irritis
Plangens reatum fletibus:
Cum vasta signum buccina105
(0900A)377 Terris cremandis miserit,
Et scissus axis cardinem
Mundi ruentis solverit:
Insignis ipse, et praeminens
Meritis rependet congrua:110
His lucis usum perpetis,
Illis gehennam, et tartarum.
Judaea, tunc fulmen crucis
Experta, qui sit, senties,
378 Quem, te furoris praesule,115
(0901A)Mors hausit, et mox reddidit.