298
Ades, Pater supreme,
Quem nemo vidit unquam,
Patrisque sermo Christe,
Et Spiritus benigne.
O Trinitatis hujus5
(0831B)Vis una, lumen unum,
(0832A)Deus ex Deo perennis,
Deus ex utroque missus.
Fluxit labor diei,
Redit et quietis hora:10
299 Blandus sopor vicissim
Fessos relaxat artus.
Mens aestuans procellis,
Curisque sauciata,
Totis bibit medullis15
Obliviale poclum.
Serpit per omne corpus
Lethaea vis, nec ullum
Miseris doloris aegri
Patitur manere sensum.20
Lex haec data est caducis,
(0832B)Deo jubente, membris,
Ut temperet laborem
(0833A)Medicabilis voluptas.
300 Sed, dum pererrat omnes25
Quies amica venas,
Pectusque feriatum
Placat rigante somno,
Liber vagat per auras
Rapido vigore sensus,30
Variasque per figuras,
Quae sunt operta, cernit.
Quia mens soluta curis,
Cui est origo coelum,
Purusque fons ab aethra,35
Iners jacere nescit.
Imitata multiformes
Facies sibi ipsa fingit,
(0833B)Per quas repente currens
Tenui fruatur actu.40
301 Sed sensa somniantum
(0834A)Dispar fatigat horror.
Nunc splendor intererrat,
Qui dat futura nosse.
Plerumque dissipatis45
Mendax imago veris
Animos pavore moestos
Ambage fallit atra.
Quem rara culpa morum
Non polluit frequenter,50
Hunc lux serena vibrans
302 Res edocet latentes.
At, qui coinquinatum
Vitiis cor impiavit,
Lusus pavore multo55
Species videt tremendas.
(0834B)Hoc patriarcha noster
Sub carceris catena
Geminis simul ministris
(0835A)Interpres approbavit.60
Quorum reversus unus
Dat poculum tyranno:
Ast alterum rapaces
Fixum vorant volucres.
Ipsum deinde regem,65
Perplexa somniantem,
Monuit famem futuram
303 Clausis cavere acervis.
Mox praesul, ac tetrarches,
Regnum per omne jussus70
Sociam tenere virgam,
Dominae resedit aulae.
O quam profunda justis
Arcana per soporem
(0835B)Aperit tuenda Christus!75
Quam clara, quam tacenda!
Evangelista summi
(0836A)Fidissimus magistri,
Signata quae latebant,
Nebulis videt remotis.80
Ipsum Tonantis agnum,
De caede purpurantem,
Qui conscium futuri
Librum resignat unus.
304 Hujus manum potentem85
Gladius perarmat anceps,
Et fulgurans utrinque
Duplicem minatur ictum.
Quaesitor ille solus
Animaeque corporisque,90
Ensisque bis timendus
Prima ac secunda mors est.
(0836B)Idem tamen benignus
Ultor retundit iram,
Paucosque non piorum95
(0837A)Patitur perire in aevum.
305 Huic inclytus perenne
Tribuit pater tribunal:
Hunc obtinere jussit
Nomen supra omne nomen:100
Hic praepotens cruenti
Exstinctor Antichristi:
Qui de furente monstro
Pulchrum refert tropaeum.
Quam bestiam capacem,105
Populosque devorantem,
Quam sanguinis charybdin,
Joannes exsecratur.
306 Hanc nempe, quae sacratum
Praeferre nomen ausa110
(0837B)Imam petit gehennam,
(0838A)Christo perempta vero.
Tali sopore justus
Mentem relaxat heros,
Ut spiritu sagaci115
Coelum peragret omne.
Nos nil meremur horum,
Quos creber implet error.
Concreta quos malarum
Vitiat cupido rerum.120
Sat est quiete dulci
Fessum fovere corpus:
Sat, si nihil sinistrum
307 Vanae minentur umbrae.
Cultor Dei, memento,125
Te fontis et lavacri
(0838B)Rorem subisse sanctum;
(0839A)Te chrismate innotatum.
308 Fac, cum vocante somno
Castum petis cubile,130
Frontem, locumque cordis
Crucis figura signet.
Crux pellit omne crimen:
Fugiunt crucem tenebrae:
Tali dicata signo135
Mens fluctuare nescit.
(0840A)Procul, o procul vagantum
Portenta somniorum.
Procul esto pervicaci
309 Praestigiator astu.140
O tortuose serpens,
Qui mille per Maeandros,
Fraudesque flexuosas
Agitas quieta corda,
Discede, Christus hic est:145
(0841A)Hic Christus est, liquesce:
Signum, quod ipse nosti,
Damnat tuam catervam.
Corpus licet fatiscens
Jaceat recline paulum,150
310 Christum tamen sub ipso
Meditabimur sopore.