Pastis visceribus, ciboque sumpto,
Quem lex corporis imbecilla poscit,
Laudem lingua Deo Patri rependat:
Patri, qui cherubim, sedile sacrum
(0812A)275 Necnon et seraphim suum, supremo5
Subnixus solio, tenet, regitque.
Hic est, quem Sabaoth Deum vocamus,
Expers principii, carensque fine,
Rerum conditor, et repertor orbis.
Fons vitae liquida fluens ab arce,10
Infusor fidei, sator pudoris,
276 Mortis perdomitor, salutis auctor.
Omnes quod sumus, aut vigemus, inde est
Regnat Spiritus ille sempiternus,
A Christo simul et Parente missus.15
Intrat pectora candidus pudica,
(0813A)Quae templi vice consecrata rident,
Postquam combiberint Deum medullis.
Sed si quid vitii, dolive nasci
Inter viscera jam dicata sensit,20
Ceu spurcum refugit celer sacellum.
277 Tetrum flagrat enim vapore crasso
Horror conscius aestuante culpa,
Offensumque bonum niger repellit.
Nec solus pudor, innocensve votum25
Templum constituunt perenne Christo
In cordis medii sinu ac recessu.
Sed ne crapula ferveat, cavendum est,
Quae sedem fidei cibis refertam
Usque ad congeriem coarctet intus.30
Parcis victibus expedita corda
(0813B)Infusum melius Deum receptant,
Hic pastus animae est, saporque verus.
Sed nos tu gemino fovens paratu,
(0814A)Artus, atque animas utroque pastu35
Confirmas, Pater, ac vigore comples.
Sic olim tua praecluens potestas
278 Inter raucisonos situm leones
Illapsis dapibus virum refovit.
Illum fusile numen exsecrantem,40
Et curvare caput sub expolita
Aeris materia nefas putantem,
Plebs dirae Babylonis, ac tyrannus
Morti subdiderant, feris dicarant,
Saevis protinus haustibus vorandum.45
O semper pietas, fidesque tuta!
Lambunt indomiti virum leones,
Intactumque Dei, tremunt alumnum.
Astant cominus, et jubas reponunt:
(0814B)Mansuescit rabies, fameque blanda50
Praedam rictibus ambit incruentis.
(0815A)Sed cum tenderet ad superna palmas,
279 Expertumque sibi Deum rogaret,
Clausus jugiter, indigensque victu:
Jussus nuntius advolare terris,55
Qui pastum famulo daret probato,
Raptim desilit obsequente mundo.
Cernit forte procul dapes inemptas,
Quas messoribus Habacuc propheta
Agresti bonus exhibebat arte.60
Hujus caesarie manu prehensa,
Plenis, sicut erat, gravem canistris
Suspensum rapit, et vehit per auras.
Tum raptus simul ipse, prandiumque
Sensim labitur in lacum leonum,65
Et, quas tunc epulas gerebat, offert.
(0816A)Sumas laetus, ait, libensque carpas,
Quae summus Pater, angelusque Christi
280 Mittunt liba tibi sub hoc periclo.
His sumptis, Danielus excitavit70
In coelum faciem, ciboque fortis
Amen reddidit, halleluia dixit.
Sic nos muneribus tuis refecti,
Largitor Deus omnium bonorum,
Grates reddimus, et sacramus hymnos.75
Tu nos, tristifico velut tyranno,
Mundi scilicet impotentis actu
Conclusos, regis, et feram repellis;
281 Quae circumfremit, ac vorare tentat,
Insanos acuens furore dentes,80
Cur te, summe Deus, precemur unum.
(0817A)Vexamur, premimur, malis rotamur;
Oderunt, lacerant, trahunt, lacessunt;
Juncta est suppliciis fides iniquis.
Nec defit tamen anxiis medela:85
Nam languente trucis leonis ira,
Illapsae superingeruntur escae.
Quas si quis sitienter hauriendo
Non gustu tenui, sed ore pleno,
Internis velit implicare venis;90
Hic sancto satiatus ex propheta,
Justorum capiet cibos virorum,
Qui fructum domino metunt perenni.
282 Nil est dulcius, ac magis saporum,
Nil, quod plus hominem juvare possit,95
(0818A)Quam vatis pia praecinentis orsa.
His sumptis, licet insolens potestas
Pravum judicet, irrogetque mortem;
Impasti licet irruant leones,
Nos semper dominum Patrem fatentes100
In te, Christe Deus, loquemur unum,
Constanterque tuam crucem feremus.