(0862A)
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus
335 Dulce carmen, et melodum, gesta Christi insignia.
Hunc camoena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
Infulatus concinebat voce, chorda, et tympano,5
(0863A)Spiritum coelo influentem per medullas hauriens
336 Facta nos, et jam probata pangimus miracula,
Testis est orbis, nec ipsa terra, quod vidit, negat,
Cominus Deum docendis proditum mortalibus.
Corde natus ex parentis ante mundi exordium,10
Alpha, et Ω cognominatus: ipse fons et clausula
Omnium, quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
337 Ipse jussit, et creata dixit ipse et facta sunt,
(0864A)Terra, coelum, fossa ponti, trina rerum machina,
Quaeque in his vigent sub alto solis, et lunae globo.15
Corporis formam caduci, membra morti obnoxia
Induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
Merserat quem lex profundo noxialis tartaro.
O beatus ortus ille, virgo cum puerpera
Edidit nostram salutem, feta sancto Spiritu,20
Et puer redemptor orbis os sacratum protulit.
Psallat altitudo coeli, psallite omnes angeli:
338 Quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei:
(0865A)Nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
Ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis,25
Quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
Emicat promissus olim: cuncta collaudent eum.
Cantharis infusa lympha fit Falernum nobile,
Nuntiat vinum minister promptum ex hydria.
Ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis.30
339 Membra morbis ulcerosa, viscerum putredines,
(0866A)Mando, ut abluantur, inquit; fit ratum, quod jusserat,
Turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
Tu perennibus tenebris jam sepulta lumina
Illinis limo salubri, sacri et oris nectare:35
Mox apertis hac medela lux reducta est orbibus.
Increpas ventum furentem, quod procellis tristibus
Vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
340 Ille jussis obsecundat, mitis unda sternitur,
Extimum vestis sacratae furtim mulier attigit:40
(0867A)Protinus salus secuta est, ora pallor deserit,
Sistitur rivus, cruore qui fluebat perpeti.
Exitu dulcis juventae raptum ephebum viderat:
Orba quem mater supremis funerabat fletibus.
Surge, dixit. Ille surgit, matri et astans redditur.45
Sole jam quarto carentem, jam sepulcro absconditum
Lazarum jubet vigere, reddito spiramine:
Fetidum jecur reductus rursus intrat halitus.
Ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum:
(0868A)Mobilis liquor profundi pendulam praestat viam,50
Nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
Suetus antro bustuali sub catenis frendere,
341 Mentis impos efferatis percitus furoribus
Prosilit, ruitque supplex, Christum adesse ut senserat.
Pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum,55
Corripit gregis suilli sordida spurcamina,
Seque nigris mergit undis, fit pecus lymphaticum.
Ferte qualis ter quaternis ferculorum fragmina,
(0869A)342 Affatim referta jam sunt accubantum millia,
Quinque panibus peresis, et gemellis piscibus.60
Tu cibus, panisque noster, tu perennis suavitas:
Nescit esurire in aevum, qui tuam sumit dapem,
Nec lacunam ventris implet, sed fovet vitalia.
Clausus aurium meatus, et sonorum nescius,
Purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula,65
Vocibus capax fruendis, ac susurris pervius.
Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,
Lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia,
343 Gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
(0870A)Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent,70
Tartarum benignus intrat, fracta cedit janua,
Vectibus cadit revulsis cardo dissolubilis.
Illa prompta ad irruentes, ad revertentes tenax,
Objice extrorsum recluso porta reddit mortuos,
Lege versa limen atrum jam recalcandum patet.75
Sed Deus dum luce fulva mortis antra illuminat,
344 Dum stupentibus tenebris candidum praestat diem,
Tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
Sol refugit, et lugubri sordidus ferrugine
(0871A)Igneum reliquit axem, seque moerens abdidit:80
Fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos.
Solve vocem, mens, sonoram, solve linguam mobilem,
(0872A)345 Dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem,
Pange vexillum, notatis quod refulget frontibus.
O novum caede stupenda vulneris miraculum!85
(0873A)346 Hinc cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera:
Lympha nempe dat lavacrum, tum corona ex sanguine est.
Vidit anguis immolatam corporis sacri hostiam,
Vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit,
Saucius dolore multo, colla fractus sibila.90
Quid tibi, profane serpens, profuit rebus novis
Plasma primum perculisse versipelli astutia?
347 Diluit culpam recepto forma mortalis Deo.
Ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit,
Mortuos olim sepultos ut redire insuesceret,95
Dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.
(0873B)Tunc patres, sanctique multi conditorem praevium
Jam revertentem secuti, tertio demum die
(0874A)Carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
Cerneres coire membra de favillis aridis,100
348 Frigidum venis resumptis pulverem tepescere,
Ossa, nervos, ac medullas glutino cutis tegi.
Post, ut occasum resolvit, vitae et hominem reddidit,
Arduum tribunal alti victor ascendit Patris,
Inclytam coelo reportans passionis gloriam.105
Macte judex mortuorum, macte rex viventium,
Dexter in parentis arce qui cluis virtutibus,
Omnium venturus inde justus ultor criminum.
Te senes, et te juventus, parvulorum te chorus,
Turba matrum, virginumque, simplices puellulae,110
(0875A)Voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
Fluminum lapsus, et undae, littorum crepidines,
Imber, aestus, nix, pruina, silva, et aura, nox, dies,
Omnibus te concelebrent saeculorum saeculis.