Quidquid Arabs aris, quidquid fert Indus odoris,
Quidquid et Ionii pervehit unda maris.
Cinnamomum, myrrham, folium, casiamque nitentem,
Balsama, thus, calamum, coryciumque crocum,
Haec possunt magnorum pigmentaria regum,
Et domus immensis proflua divitiis.
Nos viles fruimur pratorum germinis herbas,
Quas humiles valles et juga celsa ferunt.
Ergo sacri Hesperidum montes, et rura valete.
Nam multis curis munera nostra valent.
Hic odorata jacent, hic spirant cinnama, thura,
Quaeque opulentus Arabs, quaeque Sabaea feret.
Unguenti genera dum sint gratissima plura,
Nil rosa, nil viola gratius esse potest.
Cedet Elinus, cedet Amaracinus illis,
(1111B)Cedet et hic Cypro quae regione venit.
Unguenta hic cernis varia, quae Graecia misit,
Plurima et Hesperia de regione sumus.
Vascula concreta fragilis de pulvere terrae
Pigmenta gerimus, pocula nulla damus.