Quos claros orbe celebrat medicina magistros,
Hos praesens pictos signat imago viros.
Sunt medico dona, quandiu quisque laborat.
Aeger jam surgit, nulla lagena venit.
Quod debes medico, redde aeger, ne mala rursus
Occurrant, curret denuo nemo tibi.
Pauperis attendat medicus censum, atque potentis:
Dispar conditio dispari habenda modo est.
Si fuerit dives, sit justa occasio lucri;
Si pauper, merces sufficit una tibi.
(1111A)