CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — Ad eamdem, pro cappa quam sibi promiserat.

latín

Quam peto, quam petii, si reddas, Adela, cappam,
Quae deceat dantem, deceat simul accipientem:
Nulla mihi major, melior mihi femina nulla,
[1203B--Nam Regina mihi tu fies ex comitissa.
Te quoque majorem formabunt carmina nostra,
Carmine tu nostro latum spargeris in Orbem,
Ut te nosse queat et Cyprus et ultima Tyle,
Aethiopes, Indi, Getulus, et insula quaeque.
Grandia dico quidem, sed grandia dicere novi,
Ex quo materiam mihi sumpsi de comitissa
.Ipsa mihi carmen, calamum mihi suggeris ipsa,
Ipsa dabis flatus, os ipsa replebis hiulcum.
Emeritas solvis mercedes ipsa Poetis,
Tu cogis vates taciturnos esse loquaces.
Ergo tuum Vatem, Comitissa, revise loquentem,
Et refer, o domina, scribenti praemia cappam,
Cappam quae phrygium rutilans circumferat aurum,
[1203C] Cappam quae gemmis ambitum pectus honestet:
Ut te habeat pectus haec dum super induet artus
Cappam quae pretium comitissae praeferat instar,
Quam merito valeam comitissae dicere cappam.
Sicut et excellis reginas et comitissas,
Sic Reginarum comitissarumque lacernas
Hoc excellat opus, quod te super astra perennet.
Magna peto, si non majora rependere nosses.
Ipsa pusillanimes fastidis parva petentes.
Non nimis alta peto, non ad nimis alta relabor
Quolibet ornatu debes ornare ministros,
Et ditare simul thesauros ecclesiarum.
Id petiisse meum est, id te praestare tuum sit.
Sic mihi responde juri ut faveas utriusque,
[1203D]

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — Ad comitis Stephani fratrem.Carmina historica — Ad eumdem ut monachus fiat. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — Ad eamdem, pro cappa quam sibi promiserat.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-ad-eamdem-pro-cappa-quam-sibi--baldericus-dolensis-7ebe56
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — Ad eamdem, pro cappa quam sibi promiserat.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-ad-eamdem-pro-cappa-quam-sibi--baldericus-dolensis-7ebe56.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.