Lampadis os, Philippe, vale, puer indolis altae,
Lux olim cleri clara futurus, ave.
Me tibi quem praefert gradus et provectior aetas,
Ad te compellit scribere solus amor.
Scribo quod puero surgenti profore possit.
Quodque dies nostros quodque gradum deceat.
Tu quod cudit amor, quod amici more paciscor,
Sic ut amicus habe, solus habendo lege.
In triviis siquidem nolo mea dicta vagentur,
Nemo nisi infelix invidia caruit.
Sicut nobilitat te linea sanguinis alti,
[1201A] Sic quoque te morum linea nobilitet.
Subditus esto libens virgae manibusque magistri,
Dum vacat, assiduus disce, revolve libros.
Tempus erit subito cum te tua provehet aetas,
Cum te nobilitas avocet a studiis.
Nam si nescieris tunc respondere rogatus,
Si Praesul fias, mutus asellus eris.
In condiscipulos nimium saevire caveto,
Immo magis recolas te fore discipulum.
Quod tecum gessit nec cuilibet improperabis,
Nec tibi quod soli dixit amicus homo.
Si sis iratus, nulli tamen objice crimen,
Pacatus siquidem forsitan alter eris.
Nobilitas et lingua procax, moresque protervi,
Nec sibi concordant, nec bene conveniunt.
[1201B] Nobilibus siquidem proavis Odonibus ortus,
Ortus es Odones ut veteres renoves.
Qui sic vixerunt, fuerint ut Julius armis,
Augustus pace, divitiis Salomon.
Addidit Octodorum sibi scilicet unus eorum,
Augustamque suis juribus obtinuit.
Isque Theobaldum generavit pacis alumnum,
Quo, Philippe, venis principe progenitus.
Ergo quem decorant antiquae nobilitatis
Tot proavique duces, et comites atavi:
Da condigna tuae praesagia nobilitati,
Moribus ipse tuis praeniteas atavis.
An sim jocundo, Philippe, locutus amore,
In serie sensus ipse notare potes.
Quod si dicta sonant incomptam rusticitatem,
[1201C] Crede mihi melius dicere non potui.
Est ignorantis vitium, non culpa volentis:
Si bene non dixi, dicere quod volui.
Denique quod sentis, quod gestit nostra voluntas,
Ac si protulerint carmina nostra puta.
Dicta meis votis industria vestra coaptet,
Dictaque votorum vis magis appreciet.
Appreciet cartam, quod cartam misit amicus,
Dilige quod praefert nomen amicitiae.
Jam memor esto mei, memoris memorabor et ipse,
Nec nos a nobis mors etiam dirimat.