CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGotteschalcus Orbacensis

Gotteschalcus Orbacensis · Medieval

Carmina (Gotteschalcus) — O deus, miseri

latín

1. O deus, miseri
Miserere servi.
Ex quo enim me iussisti hunc in mundum nasci,
Prae cunctis ego amavi vanitate pasci.
Heu, quid evenit mihi.

2. O deus, miseri
Miserere servi.
Tu me, domine, fecisti, ut servirem tibi
Ego miser te dimisi et longe abivi.
Heu, quid evenit mihi.

3. O deus, miseri
Miserere servi.
Tu me quoque redemisti de iugo servili
Et ego te non agnovi nec ad te redivi.
Heu, quid evenit mihi.

4. O deus, miseri
Miserere servi.
Mandata, quae praecepisti, pro dolor! reliqui;
Fateor voce lugubri: nimium deliqui.
Heu, quid evenit mihi.

5. O deus, miseri
Miserere servi.
Almam legem, quam dedisti, denique neglexi
Et illa, quae vetuisti, avide dilexi.
Heu, quid evenit mihi.

6. O deus, miseri
Miserere servi.
Cuncta bona praeterivi animo libenti
Atque multa mala egi pectore ferventi
Heu, quid evenit mihi.

7. O deus, miseri
Miserere servi.
Voluntates non dimisi, sed his me addixi
Et totius me peccati vinculis devinxi.
Heu, quid evenit mihi.

8. O deus, miseri
Miserere servi.
Iram tuam provocavi crimine frequenti
Ideoque te offendi offensa ingenti.
Heu, quid evenit mihi.

9. O deus, miseri
Miserere servi.
Sed quid plura dicam tibi, o pia lux saecli?
Mala quaequae permisisti, cuncta miser feci.
Heu, quid evenit mihi.

10.O deus, miseri
Miserere servi.
Ergo iam succurre flenti, domine, clienti,
Scelera tibi fatenti, veniam petenti.
Heu, quid evenit mihi.

11. O deus, miseri
Miserere servi.
Affer opem indigenti iam manu clementi,
Vulneraque detegenti medere languenti.
Heu, quid evenit mihi.

12. O deus, miseri
Miserere servi.
Subveni te invocanti et in te speranti;
Dextram da, quem redemisti, iam periclitanti
Heu, quid evenit mihi.

13. O deus, miseri
Miserere servi.
Igitur vos, omnes sancti, coheredes Christi,
Exorate prece dulci pro me infelici.
Heu, quid evenit mihi.

14. O deus, miseri
Miserere servi.
Alma tu, Maria, tui virgo mater dei,
Interventu nunc salubri memor esto mei.
Heu, quid evenit mihi.

15. O deus, miseri
Miserere servi.
Sancte Michahel, insigni supplicator regi,
Deprecentur atque cuncti angelorum chori.
Heu, quid evenit mihi.

16. O deus, miseri
Miserere servi.
Claviger quoque praecelsi sancte Petre regni,
Socios adiungens tibi, preces funde patri.
Heu, quid evenit mihi.

17. O deus, miseri
Miserere servi.
Martyrumque gloriosi beatorum globi,
Flagitate pro miselli peccatis alumni.
Heu, quid evenit mihi.

18. O deus, miseri
Miserere servi.
Patriarchae quin electi et prophetae sancti,
Suffragamini petenti precibus clienti.
Heu, quid evenit mihi.

19. O deus, miseri
Miserere servi.
Virgines o clarae, vestri per amorem sponsi
Memoramini nunc mei delictis oppressi.
Heu, quid evenit mihi.

20. O deus, miseri
Miserere servi,
Insuper vos, summi dei confessores almi,
Opem ferte, precor, mihi oratu instanti.
Heu, quid evenit mihi.

Sigue explorando

Por su autor
Gotteschalcus Orbacensis · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Gotteschalcus) — Conditor almusCarmina (Gotteschalcus) — O veneranda dei suboles →

Expediente

Autor
Gotteschalcus Orbacensis
Título
Carmina (Gotteschalcus) — O deus, miseri
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-gotteschalcus-o-deus-miseri--gotteschalcus-orbacensis-fd8253
Cita recomendada
Gotteschalcus Orbacensis, «Carmina (Gotteschalcus) — O deus, miseri», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-gotteschalcus-o-deus-miseri--gotteschalcus-orbacensis-fd8253.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.