CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGotteschalcus Orbacensis

Gotteschalcus Orbacensis · Medieval

Carmina (Gotteschalcus) — Conditor almus

latín

1. Conditor almus
Christus Olimpi,
Tempora cuncta
Qui moderatur
Atque gubernat,
Auctor et altor,

2. Quique, priusquam
Saecla fuissent,
Vnica proles
Omniparentis
Nobile verbum
Nascitur ore,

3. Atque creando
Caelica regna,
Sidera clara,
Aequora glauca
Arvaque cuncta
Sponte patravit,

4. Ac sine fine
Numine pollens
Venit ab astris
Clausus in alvo
Virginis almae
Totus ubique,

5. Quem pereunti
Huic male mundo
Edidit ipsa
Integra semper
Mater opima
Virgo Maria,

6. Qui bibit haustum
Mortis amarae
Morteque victa
Fregerat Orcum
Nosque redemit:
Sit benedictus.

7. Cuius inundans
Proflua sancti
Gratia flatus
Iure dicandi,
Dulcis amice,
Te benedixit,

8. Et tibi donans
Terna bis altae
Dona sophiae
Ac semel unum
Dogmatis omnis
Fonte replevit.

9. Nam tibi servit
Sensus acutus,
Prompta loquela,
Nectare plena
Copia prosae,
Metrica Musa.

10. Plura quid inquam?
Sermo referre
Non valet omne
Pondus amoris,
Quod tenet ipsum
Pectoris antrum.

11. Ergo vigeto
Sospite vita
Stella refulgens
Lucis ad instar,
Doctor opimus
Dignus honore.

12. Prospera cuncta
Det tibi Christus,
Qui super aetram
Sceptra paterna
Continet omni
Tempore saecli.

Sigue explorando

Por su autor
Gotteschalcus Orbacensis · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Gotteschalcus) — Christe, rex regumCarmina (Gotteschalcus) — O deus, miseri →

Expediente

Autor
Gotteschalcus Orbacensis
Título
Carmina (Gotteschalcus) — Conditor almus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-gotteschalcus-conditor-almus--gotteschalcus-orbacensis-f694f9
Cita recomendada
Gotteschalcus Orbacensis, «Carmina (Gotteschalcus) — Conditor almus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-gotteschalcus-conditor-almus--gotteschalcus-orbacensis-f694f9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.