Iam Christus ascendit polum
Necavit ante funera,
Lethum sepultus expulit,
Mors mortis impulsu ruit. (0330C)
Cantate factum saecula,
Funus subegit Tartarum,
Vicit peremptus exitum:
Mors inde luget pallida,
Praesumpsit unde gaudium.
Escis vorator captus est.
Est praeda raptor omnium.
Iam rete vinctum ducitur,
Iacet catena in nexibus.
Serpens venena protulit,
Mitis terit superbiam,
Agnus leonem eviscerat.
Plus istud est potentiae,
Quod nostra, Christe, suscipis,
Et veste servi absconditus
Nos ad triumphum provehis:
Quam si e coruscis sedibus
Fulgore terreres reos. (0330D)
Deus patet per omnia,
Nullo remotus tegmine:
Sed ut iacentes erigat
Dignatus esse quod sumus,
Redemit ipse ius suum.
Ovem revexit perditam
Pastoris ad custodiam. (0331A)
Levate portas, angeli,
Intrat tremendus arbiter,
Maior tropaeis hostium.
(PL 63 0331A)