Authelmi monachi busto sunt membra sub isto,
Mors inimica annis quem tulit in teneris.
Principio vitae felix terrena reliquit,
Despexit mundum, nunc super astra micat.
Nobilis in genere, placidus, bonus, omnibus aequus.
Nobilior meritis, quam valet ore loqui.
Atque fuit sapiens, humilis, pietate repletus,
Ingenio fortis, fulsit in orbe potens.
Quisquis, o lector, titulum qui perlegis istum,
Perpetuam requiem det sibi, posce, Deus.