Cernite quid voluit, fratres, sententia legis.
112.1678B| Quae mandat rite noscere verba Dei.
Aures quisquis habet hic audiat, inquit, apertas,
Quid dicat sanctus Spiritus Ecclesiis.
Cui Psalmista pari concordat grammate, plebem
In legem Domini cernere rite jubens.
Sic quoque nos semper oculis atque auribus est fas
Intentis, fratres, discere verba Dei.
Quid mandet dictis, quid factis indicet ipsis.
Quae codex geminus continet ille suus:
Quid celebrando piis signet charissima Christi
Sponsa sacramentis et studiis variis:
Namque poposcitis haec vobis reddere scriptis,
Exhibui parvis haec tribus ipse libris.
Quid cultura velit, gradibus quid nuntiet almis,
Quid prece, quid festis sancta Dei Ecclesia:
Dogmata quae cunctis pia discere, quaeve docere,
Condecet ordinibus mystica dicta Dei.
Sed licet haec tota non possum carpere scriptis.
Plurima complexus hic tamen arte dedi.
Haec ego peccator Rabanus dona Tonantis,
112.1678C| Vobiscum capiens, nunc pia participo.
Supplex vos posco, testans per sceptra Tonantis,
Me ut commendetis vos precibus Domino,
Quatenus ipse pius concedat dona salutis,
Vobiscum mihimet regna beata poli.
Christus dux vester, Christus rex, Christus amator,
Semper vos salvet, summus in arce Deus.