CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXX. Item ad eumdem.

latín

Nam pictura tibi cum omni sit gratior arte
Scribendi ingrate non spernas posco laborem.
Psallendi nisum, studium curamque legendi,
Plus quia gramma valet quam vana in imagine forma,
Plusque animae decoris praestat quam falsa colorum
Pictura ostentans rerum non rite figuras.
Nam Scriptura pia norma est perfecta salutis,
Et magis in rebus valet, et magis utilis omni est,
Promptior est gustu, sensu perfectior atque
Sensibus humanis facilis magis arte tenenda.
Auribus haec servit, labris, obtutibus atque,
112.1608C| Illa oculis tantum pauca solamina praestat,
Haec facie verum monstrat, et famine verum,
Et sensu verum, jucunda et tempore multo est,
Illa recens pascit visum, gravat atque vetusta,
Deficiet propere veri et non fide sequestra est.
Perspice qui fuerint auctores atque sequaces
Istarum rerum, tunc et certissimus inde
Noscere jam poteris tibi quae sint arte parandae.
Primitus Aegyptus umbrarum lumina pinxit,
Lumina tincturis varians formavit et umbris.
Haec sonat angustans tribulatio, fit, sonat et quod
Angustans tribulat, parum juvat arte reperta.
Ast petram Dominus legis cum grammate sculpsit,
Contulit insignia, et populi mandata magistro.
Mons sonat illa mea mensura atque amphora justa.
112.1608D| Amphora justitiam, vitam mensura modestam.
112.1609A| Jussa quoque ostendunt Domino nos lege teneri.
Quid laborem scriptis commenta edicere plura. (Defectus alius post pag. IV notatur. )

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXVIII. Ad Irmingildum.Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXXI. De fide Catholica rhythmo carmen compositum. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXX. Item ad eumdem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xxx-item-ad-e--rabanus-maurus-8709dd
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XXX. Item ad eumdem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xxx-item-ad-e--rabanus-maurus-8709dd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.