CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XIV. Ad Ratgarium abbatem suum.

latín

Te, Pater alme virum, monachorum atque optime pastor,
Invoco propitium ipse tuus famulus.
Ut tua nunc pietas miserum me exaudiat alma,
Ad te clamantem, rector ubique pius.
Jam mihi concessit bonitas tua discere libros,
Sed me paupertas suffocat ingenii.
Me quia quaecunque docuerunt ore magistri,
Ne vaga mens perdat, cuncta dedi foliis.
Hinc quoque nunc constant glossae parvique libelli,
112.1600C| Quos precor indigno reddere praecipias.
Servi quidquid habent, dominorum jure tenetur,
Sic ego quae scripsi, omnia jure tenes.
112.1601A| Nec mihi ceu propria petulans haec vindico scripta,
Defero sed vestro omnia judicio.
Seu mihi haec tribuas, seu non, tamen Omnipotentis
Divinitas semper det tibi cuncta bona,
Certamenque bonum cursu consummet honesto,
Cum Christo ut maneas semper in arce poli.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XIII. Ad Brunwardum chorepiscopumCarmina de diversis (Rabanus Maurus) — XIX. Ad Samuelem presbyterum. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XIV. Ad Ratgarium abbatem suum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xiv-ad-ratgar--rabanus-maurus-d1d242
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — XIV. Ad Ratgarium abbatem suum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-xiv-ad-ratgar--rabanus-maurus-d1d242.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.