Versibus his paucis liceat mandare salutes
Doctor amate tibi, dulcis amice, vale.
O quem te vocitem, ne controversia constet,
Vulgus ut omne vocat, an aliena petis?
Dicite, Pierides, illum quo nomine dicam,
Carmine quem memoro, oreque mente, manu.
Hoc quoque pollente vultu, hoc ordine sacro,
Nescio, quae fraus est nominis in capite,
Ultima quem clarum, hunc causat prima nigellum
Syllaba, nec certum res dabit ipsa modum.
112.1599B| Dicunt Pierides, consentit Maurus et ipse,
Nec dissensio, nec nomine fraus latitat.
Te, Deus, ex humili summum exaltavit in orbe,
Ut rector populis sis amor atque decus.
Prima monet, fueras quod nunc es, syllaba laudat
Ultima, lux, speculum, praesul in aede Dei.
Sic reor ut sponsa hymnorum in carmine cantat,
Illi quid virtus, quidque labor tribuat.
Sum nigra, sed pulchra, coelestis filia regni,
Castrorum utque acies terribilis decore.
Te rogo, teque tui ut factor sis nominis almus,
Utque operi verbum consonet atque fides:
Urbs aeterna Dei estis vos et lumina mundi,
Vos Christus statuit castra tuere sua.
Vos fontes vivi, paradisi et flumina sacra;
112.1599C| Doctores populi, laus gregis atque duces,
Sal terrae, lapides pretiosi, in stemmate Christi
Vos mater, frater ipsius atque soror.
112.1600A| Multiplica ergo pio praecepta talenta labore,
Maxima quod coelo praemia percipias.
Ne judex veniens thesaurum quaerere promptus
Terra defossum turpiter inveniat.
Omnibus exemplum [vitae] sis normaque recti.
Justitiae cultor et pietatis amor.
Ebria divina rogo sint praecordia laude,
Impia non Bacchi pocula corda premant.
Saepius excubiis visites et moenia Christi,
Pro te quoque tuis ipse precare Deum.
Septies inque die Dominum laudare memento,
Ut Psalmista canit David ab ore Dei.
Hinc tua multiplici concrescit gloria laude,
Cum Christo et sanctis perpes in arce poli.
Sis memor utque mei, testor per sceptra Tonantis.
112.1600B| Te, Pater et pastor, sis memor ipse mei.
Vive Deo felix, felix et vive per aevum
Cum Christo et sanctis regna beata tenens.