CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — III. Oratio Mauri ad Deum.

latín

112.1585A|
Omnipotens genitor, qui rerum es maximus auctor,
Nate coaequalis, Spiritus atque Dei.
112.1586A| Unus natura, personis trinus et ipse,
Vivificans cuncta, vita beata Deus.
Respice me miserum, ilenti et miseratus adesto,
112.1587A| Qui graviter peccans aeger in orbe dego.
Eripe me his, invicte, malis, procul omnia pelle,
Quae mentem et corpus crimina dira tenent:
Nam vitam variis macularum erroribus omnem,
Atque tuam legem spernere non timui.
Lingua, mente, manu commisi noxia multa,
Textus Evangelii quaeque vetare solet.
Et quid tunc volui deceptus fraude maligni,
Quemve sequebar amens, decipulam hostis amans.
Ac miser inferni redolentia sulphure stagna,
Ignem cum verme, perpete cum gemitu,
Elegi amare magis quam dulcia gaudia coeli,
Thuriferos campos quam, paradise, tuos.
Heu miser, heu demens, ubi nunc tua vita periret,
Quosve dares gemitus tortus in igne dire!
112.1587B| Ni Deus immensae bonitatis, verus amator
Humanae formae, retraheret miserans.
Fit quoque quod dudum Psalmista ast voce canebat,
Cum stupuit mirans dona superna Dei.
Ni foret adjutor Dominus, jam infernus haberet,
Sontem trux animam, et cruciaret eam.
Nunc, Deus alme, tuum famulum pietate sueta,
Conversum recipe, quem dolor excruciat.
Sana contritum, flentem solabere moestum,
Indulgens, quaeso, crimina cuncta tuo.
Da mihi spem veniae, fac corda merentia laeta,
Commutans lacerum, jam facias placidum.
Daque fidem plenam, da spem, da pignus amoris,
Mandataque tua corde manuque geram.
Strinxi me voto, comple hoc pius arbiter orbis,
112.1587C| Natura fragilis quod celerare nequit.
Sitque opus omne tuum, quodcunque expendis alumno,
Sit tibi laus soli, gloria sitque tua.
Cum velis vitae finem, finemque laboris
Imponere, servo tunc miserere tuo.
Ne occursus saevus noceat, ne Tartarus ardens,
Missus sed lucis ducat ad astra poli:
Dum judex venias meritorum jura rependens,
Justifices servum tunc, precor, ipse tuum.
112.1588A| In dextra ponens, cum justis praemia reddens,
Cernam quod vultum lucis in arce tuum.
Te, bone Jesu, precor, Rector, Salvator et Auctor,
Quidquid protuleram rite loquendo prece hic.
Suscipias miserans famulum clementer, et audi,
Ardua poscenti des quoque regna poli.
Portio sim plebis, laudes et in ordine cantem,
Sanctorum gratulans cantica grata tibi.
Gloria magna Deo, semper tibi gloria, Christe,
Amen, in aeternum gloria magna Deo.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — II. Ad Gerfridum episcopum.Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — IV. Versus ad amicum. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — III. Oratio Mauri ad Deum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-iii-oratio-ma--rabanus-maurus-a65d3a
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — III. Oratio Mauri ad Deum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-iii-oratio-ma--rabanus-maurus-a65d3a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.