CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen X

latín

Varus me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum,
Scortillum, ut mihi tunc repente uisum est,
Non sane inlepidum neque inuenustum.5
Huc ut uenimus, incidere nobis
Sermones uarii, in quibus, quid esset
Iam Bithynia, quo modo se haberet,
Ecquonam mihi profuisset aere.
Respondi id quod erat, nihil neque ipsis10
Nec praetoribus esse nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret,–
Praesertim quibus esset irrumator
Praetor nec faceret pili cohortem.
'At certe tamen' inquiunt, 'quod illic15
Natum dicitur esse, comparasti,
Ad lecticam homines.' Ego, ut puellae
Vnum me facerem beatiorem,
'Non' inquam, 'mihi tam fuit maligne,
Vt, prouincia quod mala incidisset,20
Non possem octo homines parare rectos.'
At mi nullus erat neque hic neque illic
Fractum qui ueteris pedem grabati
In collo sibi conlocare posset.
Hic illa, ut decuit cinaediorem,25
'Quaeso' inquit, 'mihi, mi Catulle, paulum
Istos commoda: nam uolo ad Serapim
Deferri.' 'Mane,' inquii puellae,
'Istud quod modo dixeram, me habere,
Fugit me ratio: meus sodalis30
Cinna est Gaius; is sibi parauit.
Verum, utrum illius an mei, quid ad me?
Vtor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male et molesta uiuis,
Per quam non licet esse neglegentem.'

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen VIIICarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XC →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen X
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-x--gaius-valerius-catullus-ea2a42
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen X», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-x--gaius-valerius-catullus-ea2a42.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.