CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen VIII

latín

Miser Catulle, desinas ineptire,
Et quod uides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum uentitabas quo puella ducebat5
Amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa cum iocosa fiebant,
Quae tu uolebas nec puella nolebat.
Fulsere uere candidi tibi soles.
Nunc iam illa non uult: tu quoque inpotens, noli,10
Nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella! iam Catullus obdurat,
Nec te requiret nec rogabit inuitam:
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.15
Scelesta, uae te! quae tibi manet vita!
Quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
Quem nunc amabis? cuius esse diceris?
Quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen VIICarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen X →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen VIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-viii--gaius-valerius-catullus-4f6c25
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen VIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-viii--gaius-valerius-catullus-4f6c25.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.