CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 13

latín

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me

paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam

cenam, non sine candida puella

et vino et sale et omnibus cachinnis. 5

haec si, inquam, attuleris, venuste noster,

cenabis bene: nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

sed contra accipies meros amores

seu quid suavius elegantiusvest: 10

nam unguentum dabo, quod meae puellae

donarunt Veneres Cupidinesque,

quod tu cum olfacies, deos rogabis,

totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 12Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 14 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 13
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-13--gaius-valerius-catullus-2168c2
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 13», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-13--gaius-valerius-catullus-2168c2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.