CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 12

latín

Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris in ioco atque vino:

tollis lintea neglegentiorum.

hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:

quamvis sordida res et invenustast. 5

non credis mihi? crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

mutari velit: est enim leporum

disertus puer ac facetiarum.

quare aut hendecasyllabos trecentos 10

expecta aut mihi linteum remitte;

quod me non movet aestimatione,

verumst mnemosynum mei sodalis.

nam sudaria Saetaba ex Hiberis

miserunt mihi muneri Fabullus 15

et Veranius: haec amem necessest

ut Veraniolum meum et Fabullum.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 116Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 13 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 12
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-12--gaius-valerius-catullus-648fe0
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 12», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-12--gaius-valerius-catullus-648fe0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.