Vrna breuis modicusque lapis superadditus urnae
Signant materiam quod foueant modicam.
Quod premit iste lapis pueri sunt ossa tenelli,
Si tamen una satis duruit ossa dies.
5Pene fuit natus puer hic simul atque renatus;
Viuere uix potuit moxque mori meruit.
Quod tamen imposuit nomen properantia mortis
His pateat signis: Otto puer iacet hic.