Intempestiua moritur dum morte Iohannes,
A mortis seuo soluitur imperio:
Nam potius uiuit, qui sic obiisse uidetur;
Nulla uoluptatis techna cohesit ei.
5Aetas ipsius uix annum dimidiarat;
Ipsa dies lauachri mortis et ipsa fuit.
Profuit ergo sibi tantummodo gratia Christi,
Quae tamen et iuste praeuenit immeritos.
Ergo, laetandum satis est in morte Iohannis,
10 Qui nullis moriens indiguit precibus.