CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 195.

latín

Vitali <nostro> dic nostrum, carm<en, au>eto,
<D>ic, quod eum deceat, dic sibi, quod placeat.
Me sibi gratifica, cu<pio sibi gratific>ari,
Quem michi conplex<um uiscera> nostra fouent.
5Visceribus nostris pre <cunctis so>lus inhesit,
Solus pre <cunctis> me penitus tetigit.
Si uero queri, quid in hoc speciale n<otetur>:
Mores, nobilitas, forma, decus, probitas,
Simplicitas astuta simulque astutia simplex;
10 Altera res decus est <et> decor alterius.
Callidus ut serpens, <simp>lex ut <rauca> columba
Aetatem superat propter utrumque suam.
Preterea puerum facundia tanta repleuit,
Vix ut Vitalem Tullius equiperet.
15Si fi<di>bus seruire uelit uociue canore
Aut utrique simul, Orpheus alter erit.
Ergo Vitalis a me nusquam dirimetur,
<S>ane animam donec seua dies adimat.
<Tunc> quoque, si potero michi commendare uel illi,
20 Amborum flatus spiritus unus er<unt>.
Interea <nit>ido nos conplectamur amore,
Amborum nitide quo mage sint anime.
Sed neque quis sancti nomen depr<auet> amoris
a
...................................

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 194. De Hostiensi episcopoCarmina (Baldericus) — 196. Ad tabulas →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 195.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-195--baldericus-dolensis-b9ae52
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 195.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-195--baldericus-dolensis-b9ae52.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.