In sibi dilecto requieuit philosophia
<R>ainaldo, quem uas fecerat esse suum.
<H>ic igitur sancti Cipriani floruit abbas
<E>cclesiam ditans ordine, rebus, agris.
5<P>ene loci quecumque fuit possessio primum,
Hanc duplicem peperit sollicitudo patris.
Tandem Rainaldi pars promptior astra petiuit;
Hic que terra fuit portio terra fuit.