CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 17. In rotulo Rainaldi Remensis

latín

Si quid defunctos posset mea musa iuuare,
Debueram musam reuera continuare;
Sed pro defunctis potius duo sunt facienda,
Vsus quae nobis et ius designat agenda:
5Nam pro defunctis ius et compassio plorat
Et pro saluandis animabus proximus orat.
Ergo, breuem musam ponamus pro monimento
Resque procul nostro sit inutilis a documento.
Flentes Rainaldo Remensi compatiamur,
10Orantes autem patriarche subueniamus.
Pro te nostra madent, pater optime, fletibus ora.
Oramus pro te; pro nobis, quesumus, ora.
Colligit ultra fas rotularis epistola multa,
Quae, quasi parcentes nugis, transimus inulta.
15Et fuit exiguae condignum parcere cartae.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 169. De eadem domoCarmina (Baldericus) — 170. Super Rainaldum abbatem →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 17. In rotulo Rainaldi Remensis
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-17-in-rotulo-rainaldi-remensi--baldericus-dolensis-d13bc4
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 17. In rotulo Rainaldi Remensis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-17-in-rotulo-rainaldi-remensi--baldericus-dolensis-d13bc4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.