CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 130. Ad supradictum Auitum

latín

Nomen habes ab auo; format tibi littera mores.
Moribus es qualis clericus esse solet,
Scilicet urbanus, alacer, iocundus, amicus;
Praeterea, quicquid largius esse potest.
5Largius esse potest si te diuiseris ipsum
Quam si rem propriam cuilibet attribuas.
Et, quamuis aliis et rem diuiseris et cor,
Nec michi rem neque cor diuidis; immo uetas.
Si cupis ergo michi - cupias et queso - placere,
10 Corrige te michi dans et quod es et quod habes.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 13. Ad Radulphum monachumCarmina (Baldericus) — 131. De Talpa se reprehendendo →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 130. Ad supradictum Auitum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-130-ad-supradictum-auitum--baldericus-dolensis-660d0e
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 130. Ad supradictum Auitum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-130-ad-supradictum-auitum--baldericus-dolensis-660d0e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.