CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 129. Ad Auitum ut ad eum ueniret

latín

Res monet ad nostrum quaedam scribamus Auitum,
Nostrum quem mores eius peperere benigni.
Ergo salutato mando sibi: "Noster Auite,
Huc uenias ad me, uenias mecumque moreris
5Nos ut nostrorum dulcedine colloquiorum
Condelectemur, laetum quoque tempus agamus".
Est locus, est ortus herbis consertus odoris,
Quem rosa, quem uiola, cytisusque timusque crocusque,
Lilia, narcissus, serpillus, rosque marinus,
10Caltaque luteola, casiae flos, flos et aneti
Et flores alii per successiua uenustant
Tempora, ne semper desit michi perpetuum uer,
Cum quasi succedit flori renouatio floris.
Riuulus est et lene fluens et lene susurrans,
15Viuae uiuus aquae qui frigidus irrigat ortum;
Vitrea marmoreos interluit unda lapillos,
Humectans medias refluis anfractibus herbas.
Arbore fructifera seriatim consitus ortus
Sole sub ardenti feruentes reicit aestus
20Et refouet grata fessos et contegit umbra;
Quem siler et laurus, quem mirtus, oliua pirusque,
Cum ceraso pinus, cum pinu malus opacat.
Huc agit antiquam pernox Philomela querelam
Et replicat ueteres lubricata uoce dolores.
25Huc ades ergo, puer, ut iocundemur in orto
Iocundoque situ recreentur pectora nostra.
Vel tua cantabis uel ego mea carmina cantem
Et fidibus lentis aptabimus organa nostra.
Multaque composui, sunt et michi carmina multa,
30Multa reseruo tibi que tu recitabis Alexi:
Sepius ipse tibi recitanti primus adhesit
Vrbanumque loquens urbane dicta probauit.
Cantabo, si uis, uersus ab origine mundi.
Versibus informem, si uis, formabo Chimeram
35Si uis, in iuuenum quaedam nugabimur odis.
Si uis, Anglorum regis tibi proelia dicam,
Guillelmi illius quem praecinit ille cometes
Qui plus igne micans totum perterruit orbem;
Rexit rex Anglos, Normannos rexque comesque.
40Si uis, in thalamos illius te comitissae
Inducam uerbis quae toti praeminet orbi;
Cuius ab antiquo nomen demittitur euo,
Vt, si uerba notes, uelut Adela fiat ab Adam.
Caesaris illius Guillelmi filia, coniunx
45Illius Stephani, ueterum qui germen Odonum
Ipsis praefertur armatus siue togatus.
Has tibi delitias, si uis ita deliciari,
Dimidiabo tibi, tibi conseruantur, Auite.
Ergo rumpe moras, partas ne despice mensas;
50Conuiuis onus est lentus conuiua pigerque:
Ergo ueni subito, fastidia tolle morarum.
Ne nimium lentus ledas perimasue uocantem.
Qualis pix manibus, nix lippis, fumus ocellis,
Qualis amatori piger est et lentus amatus,
55Qualis mittenti, si mutuat ocia, missus,
Optanti talis, dum tardas, sepe uocatus.
Tu michi pix, michi nix, michi fumus et omne nociuum
Ni uenias subito, nisi preproperes ueniendo.
Ergo preproperes ut conuiuemur ouantes.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 128. De eo qui amicitiam interruperatCarmina (Baldericus) — 13. Ad Radulphum monachum →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 129. Ad Auitum ut ad eum ueniret
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-129-ad-auitum-ut-ad-eum-uenir--baldericus-dolensis-c5f32c
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 129. Ad Auitum ut ad eum ueniret», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-129-ad-auitum-ut-ad-eum-uenir--baldericus-dolensis-c5f32c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.