CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 105. Ad eum qui tabulas ei promiserat

latín

Rumores de te frater michi rettulit unus,
Quos ego complector colloquiumque precor.
Rettulit ipse mei quoniam non immemor esses
Meque salutando, mox tua uerba dedit.
5Rettulit ipse michi quia me uehementer amares
Meque semel uisum pectore congereres.
Rettulit ipse michi quia, si tibi fidus adesset
Portitor, ipse michi dirigeres tabulas.
Suscepi gaudens quicquid michi rettulit ex te
10 Iamque rependo tibi fedus amicitiae.
Ecce salutantem me uerbo te resaluto;
Si tamen alludas uersibus ipse meis,
Verba carminibus, uerbis quoque carmina iunxi,
Vt saltim placeam quolibet ipse modo;
15Et precor ut detur locus alter colloquiorum
Vt sic te nostris contigues oculis.
Ergo per hunc nostrum michi dirige, queso, tabellas,
Dirige quae deceant ut michi plus placeant.
Si uero queras proprie cui dirigo carmen,
20 Clausula signat in hoc quod gerit: "Odo, uale".

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 104. Ad eum qui sepe sibi mentitus fueratCarmina (Baldericus) — 107. Ad eum qui sibi inimicabatur →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 105. Ad eum qui tabulas ei promiserat
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-105-ad-eum-qui-tabulas-ei-pro--baldericus-dolensis-7df404
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 105. Ad eum qui tabulas ei promiserat», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-105-ad-eum-qui-tabulas-ei-pro--baldericus-dolensis-7df404.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.