Servulus ecce tuus, Richarius inclyte pastor,
Haec tibi construxit parvula tecta, Pater.
(0850D)Semper honoris [ F., honorus] ero magno pietatis amore,
Devotus vere cultor ubique tui [ Al., tuus].
Tu prior in gremium mundi de fluctibus almum
Dante tuum Christo me miserum tuleras.
(0851A)Nutristi et tenerum sacro de lacte salutis
Os fragile instituens cantibus egregiis.
Te quapropter amo totis, Pater optime, votis,
Exoptans ut me tu quoque semper ames.
Perfice quod de me coepisti mente benigna,
Atque tuum famulum redde tuo Domino.
Tu quoque virtutum meritis mihi, sancte sacerdos
Elegius, precibus auxiliare tuis.
Tu modo magna potes coelesti in sede per illum,
Te bona qui in terris plurima posse dedit.
O Patres sancti, o clarissima lumina mundi,
Spes vitae et veniae, vos mihi certa salus,
Ante pedes vestros lacrymis perfusus amaris
Hic jaciens [jaceo], vitae crimina plango meae.
Saepius et feriens nimium rea pectora pugnis,
(0851B)Et peccata pio confiteor Domino.
Vos mihi nunc misero mites estote Patroni:
Criminibus veniam poscite, quaeso, meis,
Magna reor vobis restat laus, gloria, merces:
Servulus ut vester in nece non pereat,
Quisque legat titulum, dicat, precor, Angilberto;
Pauperis ac miseri, Christe, memento tui,
Sit benedicta domus haec per te, Christe, precamur,
Ut veniant servis hic tua dona tuis.