CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGualterus de Castellione

Gualterus de Castellione · Medieval

Carmina alia — XXVII

latín

1. Licet eger cum egrotis
Et ignotus cum ignotis,
Fungar tamen vice cotis,
Ius usurpans sacerdotis.
Flete, Syon filie,
Presides ecclesie
Imitantur hodie
Christum a remotis.

2. Si privata degens vita
Vel sacerdos vel levita
Sibi dari vult petita
Ac incedit via trita,
Previa fit pactio
Symonis auspicio,
Cui succedit datio,
Et sic fit Giezita

3. Iacet ordo clericalis
In respectu laicalis,
Sponsa Christi fit mercalis,
Generosa generalis;
Veneunt altaria,
Venit eucharistia,
Cum sit nugatoria
Gratia venalis.

4. Donum dei non donatur,
Nisi gratis conferatur;
Quod qui vendit vel mercatur,
Lepra Syri vulneratur.
Quem sic ambit ambitus,
Idolorum servitus,
Templo sancti spiritus
Non compaginatur.

5. Si quis tenet hunc tenorem,
Frustra dicit se pastorem
Nec se regit ut rectorem,
Renum mersus in ardorem.
Hec est enim alia
Sanguisuge filia,
Quam venalis curia
Duxit in uxorem.

6. In diebus iuventutis
Timent annos senectutis,
Ne fortuna destitutis
Desit eis splendor cutis.
Et dum querunt medium,
Vergunt in contrarium,
Fallit enim vitium
Specie virtutis.

7. Vt iam loquar inamenum,
Sanctum crisma datur venum,
Iuvenantur corda senum
Nec refrenant motus renum.
Senes et decrepiti
Quasi modo geniti
Nectaris illiciti
Hauriunt venenum.

8. Ergo nemo vivit purus,
Castitatis perit murus,
Commendatur Epicurus
Nec spectatur moriturus.
Grata sunt convivia;
Auro vel pecunia
Cuncta facit pervia
Pontifex futurus.

Sigue explorando

Por su autor
Gualterus de Castellione · 66 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina alia — XXVICarmina alia — XXVIII →

Expediente

Autor
Gualterus de Castellione
Título
Carmina alia — XXVII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alia-xxvii--gualterus-de-castellione-b1bef6
Cita recomendada
Gualterus de Castellione, «Carmina alia — XXVII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alia-xxvii--gualterus-de-castellione-b1bef6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.