CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaGualterus de Castellione

Gualterus de Castellione · Medieval

Carmina alia — XXI

latín

1. Autumnali frigore
Marcescente lilio
Foris algens corpore
Flammas intus sentio;
Stultus ex industria
Logicis obicio,
Quod duo contraria
Suscipio.

2. Iovis intemperies
Mutat rerum speciem,
Nulla meam species
Alterat temperiem,
Totum cogat spiritum
Boreas in glaciem,
Tamen hoc propositum
Non variem.

3. Viole, vaccinia
Carent rore vitreo,
Cadunt, marcent lilia,
Sto semper et floreo.
Dum sola sit stabilis
Niobe, quam teneo,
Solus immutabilis
Permaneo.

4. Dum contemplor oculos
Instar duum syderum
Et labelli flosculos
Dignos ore superum,
Transcendisse videor
Gazas regum veterum,
Dum semel commisceor
Et iterum.

5. Amoris ex debito
Me iugo subiciam,
Licet quis, et merito,
Reputet infamiam.
Moris est sic vivere.
Licet ergo serviam,
Visus michi sapere
Desipiam.

Sigue explorando

Por su autor
Gualterus de Castellione · 66 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina alia — XXCarmina alia — XXII →

Expediente

Autor
Gualterus de Castellione
Título
Carmina alia — XXI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alia-xxi--gualterus-de-castellione-65fcc6
Cita recomendada
Gualterus de Castellione, «Carmina alia — XXI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alia-xxi--gualterus-de-castellione-65fcc6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.