CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CLX. Sancti Philippi apostoli.

latín

Hic quoque commemorat metrorum coma Philippum,
Quem pius aethrali ditavit gratia Christus;
Barbara qui docuit doctrinis agmina sacris,
Credere per Scythiam salvantem saecula Christum:
Qui dudum tetra torpebant mortis in umbra
Auctorem lucis tenebroso corde negantes,
(0767D)Atque creaturae famulantes ordine verso.
Donec apostolicam hauserunt aure loquelam,
Limpida perpetui cernentes lumina Phoebi.
Omnes certatim merguntur gurgite sacro,
Flagitium sceleris purgantes fonte lavacri.
Inde Asiam properat, sanctis convertere biblis,
Idola quae dudum decepta fraude colebat.
Sedula sed citius pandit praecordia Christo,
Splendida discipuli dum fantis verba capessit.
Sed felix Asiae convertit dogmate regnum,
In qua post obitum fatali sorte quiescit,
(0768A)Cujus hoc templum sacrata tuebitur ara [ Al., arca].

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CLVIII. Sancti Thomae apostoli.Carmina (Alcuinus) — CLXI. Sancti Bartholomaei apostoli. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CLX. Sancti Philippi apostoli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-clx-sancti-philippi-apostoli--alcuinus-c1e924
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CLX. Sancti Philippi apostoli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-clx-sancti-philippi-apostoli--alcuinus-c1e924.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.