Quae cupis, ut veniat, venias nec charta caveto,
Ne musas mergat sospita dira tuas.
Dum Moses pelagus virgae divisit in ictu,
Dic semel aut bis si percutit ipse sinum.
Munera muneribus David superaddidit Albin
Munera muneribus Christus superaddat et illi:
Carmina carminibus binas superaddat et illi:
Omnia dona bonus semper Deus augeat illi;
Et te florentem faciat, mea filia, donis:
Atque mei David sobolis charissima donis
(0787C)Floreat aeternis: cuncti florete fideles.
Jam salvete, valete, vigete et avete, valete!