CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaAlcuinus

Alcuinus · Medieval

Carmina (Alcuinus) — CCXXXIX. Ad Paulinum patriarcham Aquileiensem.

latín

Tinge tuos calamos, charitas, in gurgite Christi,
Atque meum pectus imple coelestibus odis,
Ut dignas valeam Paulino dicere grates,
Mellifluis nostras musis qui impleverat aures,
Et memor unanimi longum post tempus amici
231 Carminibus sacris repetens: Albine, valeto.
Quam festiva dies fuerat, cum pagina nobis
(0789B)Laeta fuit titulis optatae inscripta salutis!
Omnia dicta mihi charitatis melle manabant.
Quo se divertit laetus relegentis ocellus,
Cernit ubique suae semper nova gaudia mentis;
Maxime jam gaudens in prosperitate paterna,
Quem Deus aeterno conservet tempore sanum.
O lux Ausoniae, patriae decus, inclytus auctor,
Justitiae cultor, sacrae pietatis amator,
Te mea mens ardet sacris constricta catenis,
Diligit, exquirit, complectitur, attrahit, ambit;
Pectoris aeterna secumque recondet in arca.

Sigue explorando

Por su autor
Alcuinus · 282 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Alcuinus) — CCXXXIV. Ad filiam forte Caroli Magni.Carmina (Alcuinus) — CCXXXV. Ad eamdem. →

Expediente

Autor
Alcuinus
Título
Carmina (Alcuinus) — CCXXXIX. Ad Paulinum patriarcham Aquileiensem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-alcuinus-ccxxxix-ad-paulinum-patriarcham--alcuinus-f9aa3c
Cita recomendada
Alcuinus, «Carmina (Alcuinus) — CCXXXIX. Ad Paulinum patriarcham Aquileiensem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-alcuinus-ccxxxix-ad-paulinum-patriarcham--alcuinus-f9aa3c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.